From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #692

Study this Passage

  
/ 962  
  

692. (Vers. 9.) "Et aestuaverunt homines aestu magno, at blasphemarunt Nomen Dei habentis potestatem super plagas has," significat quod propter jucundum amoris sui oriundum ex gravibus concupiscentiis malorum non agnoverint Divinitatem Humani Domini, a Quo tamen influit omne bonum amoris et verum fidei. - Per "aestum" significantur concupiscentiae malorum, quae sunt in amore sui et ejus jucundo (382, 691); inde per "aestuare aestu magno" significatur in gravibus concupiscentiis esse, et sic in jucundo amoris: per "blasphemare Nomen Dei" significatur negare aut non agnoscere Divinitatem Humani Domini, nec sanctitatem Verbi (571, 582); "blasphemare" est negare aut non agnoscere, ac "Nomen Dei" est Divinum Humanum Domini et simul Verbum (584); per "habere potestatem super plagas" significatur quod ab Ipso influat omne bonum amoris et verum fidei, per quae removentur mala et falsa (673, 680). 1 Et quia septem Angeli habentes septem plagas exiverunt e Templo Tabernaculi Testimonii, (Apocalypsis 15:5-6), et per "Templum Tabernaculi Testimonii" significatur intimum Caeli, ubi Dominus in Sua Sanctitate in Verbo et in lege quae Decalogus, est (669), et inde factus est influxus, qui per "effundere plagas" significatur (676) 2 , constat quod per "Deum habentem potestatem super plagas," intelligatur Dominus a Quo. Paucis dicetur qualis Amor sui est: jucundum ejus excedit omne jucundum in mundo, est enim conflatum ex meris concupiscentiis malorum, et unaquaevis concupiscentia exspirat suum jucundum. Omnis homo in hoc jucundum nascitur; et quia id adigit mentem hominis ad jugiter cogitandum de se, detrahit illam ad cogitandum de Deo et de proximo nisi a se, et de se; quare nisi Deus faveat concupiscentiis ejus, irascitur Deo, sicut irascitur proximo qui non favet. Jucundum illud cum crescit, facit ut homo non possit cogitare supra se, sed infra se, immergit enim mentem in proprium corporis sui: inde homo fit successive sensualis; et homo sensualis loquitur tono alto et elato de mundanis et civilibus, sed non potest loqui de Deo et de Divinis, nisi solum ex memoria. Si persona civilis est, agnoscit naturam pro creatrice, et propriam prudentiam pro gubernatrice, et Deum negat; si homo sacerdos est, loquitur de Deo et de Divinis ex memoria, etiam tono alto et elato, sed corde parum credit illa.

Footnotes:

1. 680 pro "687"

2. 676 pro "679"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #571

Study this Passage

  
/ 962  
  

571. "Et super capitibus suis nomen blasphemiae," significat negationem Divini Humani Domini, et doctrinam Ecclesiae non ex Verbo, sed ex propria intelligentia exclusam. - Per "septem capita" significatur insania ex meris falsis, ut supra (568); et haec insania loquitur blasphemiam, dum negat Divinum Domini in Humano Ipsius; et quoque dum doctrinam Ecclesiae non ex Verbo desumit, sed illam ex propria intelligentia excludit. Quod primum attinet, quod blasphemia sit negare Divinum Domini in Humano Ipsius, est quia ille qui negat, est contra fidem in universo Christiano Orbe receptam, quae Athanasiana vocatur, ubi manifeste dicitur, Quod in Jesu Christo Deus et Homo, hoc est, Divinum et Humanum, non sint duo, sed unum, et quod sint una Persona, unita ut anima et corpus; quare qui negant Divinum in Humano Ipsius, non procul sunt a Socinianis et Arianis, nimirum tunc quando de Solo Humano Domini sicut de humano alterius hominis, et prorsus nihil tunc de Divino Ipsius ab aeterno, cogitant. Quod alterum attinet, quod sit blasphemia doctrinam Ecclesiae non ex Verbo desumere, sed illam ex propria intelligentia excludere, est quia Ecclesia est ex Verbo, et talis est qualis ei intellectus Verbi, videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (76-79); et Doctrina quod sola Fides, hoc est, Fides absque Operibus Legis, justificet et salvet, non est ex Verbo, sed ex unico dicto Pauli, (Romanos 3:28), false intellecto (videatur 417); et omne falsum doctrinae non aliunde originem ducit quam ex propria intelligentia. Quid enim universalius in Verbo docetur quam fugere malum et facere bonum, et quid ibi exstantius quam quod Deus amandus sit, et quod proximus; et quis non videt quod nemo amare proximum possit nisi vivat secundum opera Legis, et qui non amat proximum nec amat Deum; nam in amore proximi Dominus Se cum homine et homo se cum Domino conjungit, hoc est, Dominus et homo in illo amore simul sunt; et quid est amare proximum, quam non facere ei malum, secundum praecepta Decalogi, (Romanos 13:8-11); et quantum homo non vult facere proximo malum, tantum vult ei facere bonum. Ex his patet quod blasphemia sit, Opera hujus Legis excludere a salvatione, ut faciunt qui solam Fidem, quae est Fides separata a bonis Operibus, unice salvificam faciunt. Per "blasphemiam,"Matthaeus 12:31-32. Apocalypsis 17:3; Esaias 37:6-7, 23-24, intelligitur negare Divinum Domini, ut faciunt Sociniani, et negare Verbum; nam qui ita negant Divinum Domini, non potest intrare Caelum, Divinum enim Domini est omne in omnibus Caeli; et qui negat Verbum, is negat omnia religionis.

  
/ 962