From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #686

Study this Passage

  
/ 962  
  

686. "Justus es Domine, Qui Est et Qui Fuit; at Sanctus, quia haec judicasti," significat quod hoc sit ex Divina Providentia Domini, Qui est et Qui fuit Verbum, ac Ipsum Divinum Verum, quod alioquin prophanaretur.- "Justus es Domine, quia haec judicasti," significat quod hoc ex Divina Domini Providentia sit, de qua sequitur; "Qui Est et Qui Fuit" significat Dominum quoad Verbum, quod sit et quod fuerit Verbum (secundum Johannes 1:1-2, 14). Quod Dominus hic ut Verbum intelligatur, est quia de intellectu Verbi apud illos, qui ab Ecclesia sunt, agitur; plura quae significantur per "Est et Fuit," "Principium et Finem," "Primum et Ultimum," "Alpham et Omegam," ubi de Domino, videantur supra (13, 29, 30, 31, 38, 57); per quod "Sanctus" significatur quod sit Ipsum Divinum Verum (173, 586, 666). Ex his patet quod per "justus es Domine, Qui Est et Qui Fuit, et Sanctus, quia haec judicasti," significetur quod hoc sit ex Divina Providentia Domini, Qui Est et Fuit Verbum et Ipsum Divinum Verum. Quod ex Divina Providentia Domini sit, quod illi qui in sola Fide sunt falsificent vera Verbi, est quia si scirent illa, usque ut interius cogitarent illa, prophanarent illa; sunt enim in malis, quia non fugiunt mala ut peccata, nec immediate adeunt Dominum; quare si genuina vera Verbi reciperent, commiscerent illa malis vitae suae; unde oriretur prophanatio sancti: ideo inter leges Permissionis, quae etiam sunt leges Divinae Providentiae, est, ut illi ex se falsificent vera, ac in tantum, quantum in malis vitae sunt. Quod Divina Providentia sit, ut qui in malis vitae sunt, non sint nisi quam in falsis doctrinae, ob causam ne prophanentur Divina Vera Verbi, videatur in Sapientia Angelica de Divina Providentia 221-233, 257.

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #29

Study this Passage

  
/ 962  
  

29. (Vere. 8.) "Et Ego sum Alpha et Omega, Principium et Finis," significat Qui est Ipsum et Unicum a Primis ad Ultima, ex Quo omnia; ita Qui est Ipse et Unicus Amor, Ipsa et Unica Sapientia, et Ipsa et Unica Vita in Se, et sic Ipse et Unicus Creator, Salvator et Illustrator a Se, et inde Omne in omnibus Caeli et Ecclesiae. -Haec sunt et plura adhuc, quae continentur in illis vocibus, per quas describitur Dominus; quod illa de Domino, et quidem de Humano Ipsius dicta sint, manifeste patet, nam sequitur, quod Audiverit vocem dicentem, Ego sum Alpha et Omega, Primus et Ultimus; et quod converterit se ad videndum vocem quae locuta est secum, et quod viderit Filium Hominis in medio septem candelabrorum, (1:10-13);

Qui mox etiam dixit,

"Ego sum Primus et Ultimus, et Qui vivit, et fui mortuus," (vers. 17, 18; 2:8).

Quod autem omnia illa, quae supra dicta sunt, contineantur in illis verbis, non potest paucis confirmari, nam confirmare illa ad captum, plurium membranarum opus foret; sed usque confirmata quoad partem sunt in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia, nuper Amstelodami edita, quae videatur. Quod Dominus Se dicat "Alpham et Omegam, Principium et Finem," est quia "Alpha et Omega" se referunt ad Divinum Ipsius Amorem, ac "Principium et Finis" ad Divinam Ipsius Sapientiam; est enim in singulis Verbi conjugium amoris et Sapientiae, seu boni et veri, de quo videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (80-90). Dominus vocatur "Alpha et Omega," quia Alpha est Prima et Omega est Ultima Syllaba in Alphabeto Graeco, et inde significant omnia in complexu; causa est, quia unaquaevis Litera Alphabetica in Mundo Spirituali significat aliquam rem, et Vocalis, quia inservit sono, aliquod affectionis seu amoris; ex hac origine est Loquela Spiritualis et Angelica, et quoque Scriptura; sed hoc est arcanum hactenus ignotum. Est enim Lingua Universalis, in qua sunt omnes Angeli et Spiritus, et haec nihil commune habet cum aliqua Lingua hominum in Mundo; in hanc Linguam venit omnis homo post mortem, est enim illa cuivis homini ex creatione insita, quare unusquisque alterum in universo Mundo Spirituali intelligere potest; datum est mihi saepius illam Linguam audire, tum illam loqui, et contuli illam cum Linguis in Mundo, et compertus sum quod ne quidem in aliquo minimo unum faciat cum aliqua Lingua naturali in terris; differt ab his ex primitivo suo, quod est, quod Unaquaevis litera cujusvis vocis significet aliquem sensum tam in loquela quam in scriptura. Inde nunc est, quod Dominus dicatur Alpha et Omega, per quod significatur quod sit Omne in omnibus Caeli et Ecclesiae; et quia sunt duo Vocales, se referunt ad Amorem, ut supra dictum est. De hac lingua et ejus Scriptura fluente ex spirituali cogitatione Angelorum, videantur etiam aliqua in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (295).

  
/ 962