From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #685

Study this Passage

  
/ 962  
  

685. (Vers. 5.) "Et audivi Angelum aquarum dicentem," significat Divinum Verum Verbi. - Per "Angelum aquarum" non aliud significatur quam Divinum Verum Verbi, quia "aquae" significant vera (50), et "Angelus" significat Divinum a Domino (415, 631, 633), et quoque verum ab Ipso (170).

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #631

Study this Passage

  
/ 962  
  

631. (Vers. 8.) "Et alius Angelus secutus est, dicens, Cecidit, cecidit Babylon, urbs illa magna," significat quod nunc Religiosum Catholico Romanum quoad sua dogmata et doctrinalia dispersum sit.-Per "alium Angelum" significatur nunc novum a Domino, ut supra (626); per "Babylonem urbem magnam," significatur Religiosum Catholico Romanum quoad ejus dogmata et doctrinalia; per "cadere" significatur dispergi, nam "cadere" dicitur de urbe, at "dispergi de religioso et ejus doctrina quae per "Babylonem urbem" significatur. Quod per "urbem" significetur doctrina, videatur supra (194). Quod de "Babylone" haec nunc dicantur, est quia postquam Novum Caelum Christianum a Domino factum est, simul novum factum est cum illis qui e Religioso Romano Catholico fuerunt. Causa est quia Caelum Christianum, quod ex Reformatis collectum est, meditullium facit, ac Pontificii circum illud sunt; quare cum meditullium est novum, simul tunc in peripheriis fit novum; Divina enim Lux, quae est Divinum Verum, e medio ut e centro se circumcirca in peripherias propagat, ac illa quae ibi sunt, etiam in ordinem redigit; propter hanc causam haec pauca nunc de Babylone memorantur, in specie autem de illa agitur in cap. 17 et 18. Quod Christiani Reformati constituant meditullium, ac quod Pontificii circum illud faciant magnam peripheriam, et quod Lux spiritualis, quae est Divinum Verum procedens a Domino, se ut a suo centro propaget circum in omnes peripherias usque ad ultimam, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 104-113; et in opusculo de Ultimo Judicio 48. Ex his videri potest, quod haec de Babylone sequantur in ordine, postquam actum est de Novo Caelo Christiano et de Evangelizatione; hoc etiam significatur per "secutus."

  
/ 962