From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #673

Study this Passage

  
/ 962  
  

673. "Plenas ira Dei viventis in saecula saeculorum," significat mala et falsa apparitura et detegenda per pura et genuina vera et bona Verbi. - Dicitur quod phialae essent "plenae ira Dei," quia erant plenae plagis, per quas significantur mala et falsa Ecclesiae (657); sed usque non erant plenae illis, sed erant plenae puris et genuinis veris et bonis ex Verbo, per quae detegerentur mala et falsa Ecclesiae; sed usque nec erant phialae et in illis vera et bona, sed per illas significatur influxus e Caelo in Ecclesiam; quod dicantur "plenae ira Dei viventis," est secundum stylum Verbi in Sensu literae ejus, ut constare potest ex locis adductis supra, in quibus adscribitur Jehovae "ira" et "excandescentia," et usque Jehovae nulla ira et excandescentia est, sed est homini contra Ipsum; causa quod in Sensu literae ita dicatur, videatur supra (525, 635, 658). Ex his patet, quod per "phialas plenas ira Dei viventis in saecula saeculorum" significentur dira mala et falsa Ecclesiae apparitura et detegenda per bona et vera Verbi. Mala et falsa nec aliter deteguntur quam per vera et bona, haec enim sunt in luce Caeli, at falsa et mala sunt in tenebris Inferni; et in tenebris nihil detegitur, quia non aliud quam malum et falsum ibi apparet; sed e luce e Caelo omnia deteguntur, quia in illa omnia apparent: lux Caeli enim est Divinum Verum Divinae Sapientiae Domini.

  
/ 962  
  

The Bible

 

Matthaeus 26:27-28

Study

      

27 Et accipiens calicem, gratias egit : et dedit illis, dicens : Bibite ex hoc omnes.

28 Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.