67. FIDES NOVI CAELI ET NOVAE ECCLESIAE IN UNIVERSALI IDEA, HAEC EST:
Quod Dominus ab aeterno, qui est Jehovah, Mundum venerit, ut subjugaret Inferna, et glorificaret Humanum Suum; et quod absque eo nemo mortalium salvari potuerit; et quod salventur qui credunt in Ipsum.
Dicitur in universali idea, quia hoc est universale dei, ac universale fidei est quod in omnibus et singulis erit. Universale fidei est, quod Deus sit unus Persona et Essentia in Quo Trinitas, et quod Dominus sit ille Deus. Universale fidei est, quod nullus mortalium salvari potuerit nisi Dominus in Mundum venerit. Universale fidei est, quod in Mundum venerit, ut removeret Infernum ab homine; et removit illud per pugnas contra illud, et per victorias super illud; ita subjugavit illud, et redegit illud in ordinem, et sub Suam obedientiam. Universale fidei etiam est, quod in Mundum Venerit, ut Humanum, quod in Mundo suscepit, glorificaret, hoc est, uniret Divino a Quo; sic Infernum ab Ipso subjugatum in ordine et sub Obedientia Sua in aeternum tenet. Quoniam utrumque hoc non potuit fieri quam per tentationes usque ad ultimam illarum, ac ultima illarum fuit passio crucis, ideo illam subivit. Haec sunt Universalia fidei de Domino.
Universale fidei Christianae a parte hominis est, ut credat in Dominum; nam per credere in Ipsum fit conjunctio cum Ipso, per quam salvatio. Credere in Ipsum est fiduciam habere quod Ipse salvet: et quia fiduciam habere non potest nisi qui bene vivit, ideo etiam hoc per credere in Ipsum intelligitur.
De binis his Fidei Christianae Universalibus actum est in specie; de primo, quod Dominum spectat, in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino; et de altero, quod Hominem spectat, in Doctrina Novae Hierosolymae de Charitate, et de Fide, ac in Doctrina Vitae pro illa; et de utroque nunc in Explicationibus super Apocalypsin.