From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #666

Study this Passage

  
/ 962  
  

666. "Quia Solus Sanctus" significat quod sit Verbum, Veritas et Illustratio. - Quod Dominus sit Solus Sanctus, videatur supra (173); et quod Divinum Verum sit quod vocatur Sanctum (173, 580); et quia Verbum est Divinum Verum, et Dominus est illud, et quia Divinum Verum spiritualiter illustrat, est enim lux in Caelo, sed a Domino, ideo per "quia Solus est Sanctus" significatur quod Dominus sit Verbum, Veritas et Illustratio. Quoniam Verbum est Divinum Verum, ac Divinum Verum spiritualiter illustrat, ideo dicitur quod Verbum a Jehovah dictatum sit per Spiritum Sanctum, ac quod Spiritus Sanctus hominem illustret et doceat; sed quis non scit quod Deus Omnipraesens sit, et quod Sanctum procedat ab Ipso, et quod illustret ubi recipitur. Quis inde non potest concludere quod Spiritus Sanctus non sit Deus per Se, distinctus a Jehovah seu Domino ut persona a persona, sed quod sit ipse Jehovah seu Dominus; qui Divinam Omnipraesentiam agnoscit, etiam id agnoscet. Quod per "Spiritum Sanctum" in Verbo intelligatur Divina Vita Domini, ita Ipse, et in specie Vita Sapientiae Ipsius, quae vocatur Divina Veritas, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 50-53, ubi id ex Verbo demonstratum est. Quod Dominus sit Verbum, videatur Johannes 1:1, 14; quod sit Veritas, Johannes 14:6; quod sit Lux, et inde Illustratio, Johannes 12:34-36.

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #173

Study this Passage

  
/ 962  
  

173. "Haec dicit Sanctus Verus," significat Dominum quoad Divinum Verum. - Quod sit Dominus, patet; quod "Sanctus Verus" sit Dominus quoad Divinum Verum, est quia Dominus vocatur "Sanctus" ex Divino Suo Vero, et "Justus" ex Divino Suo Bono; inde est quod Divinum Ipsius procedens, quod est Divina Veritas, dicatur "Spiritus Sanctus," ac Spiritus Sanctus hic est "Sanctus Verus." In Verbo saepius dicitur "Sanctum," et ubivis de Vero; et quia omne Verum, quod in se verum est, est ex Bono et a Domino, est id Verum quod Sanctum vocatur; at Bonum, ex quo est Verum, vocatur Justum; inde est, quod Angeli qui in veris sapientiae sunt et vocantur spirituales, dicantur "Sancti," et Angeli qui in bono amoris sunt, et vocantur caelestes, dicantur "Justi;" similiter homines in Ecclesia. Inde quoque est, quod Prophetae et Apostoli dicantur "Sancti," per "Prophetas" enim et "Apostolos" significantur vera Doctrinae Ecclesiae. Inde etiam est, quod Verbum dicatur Sanctum, Verbum enim est Divinum Verum; tum quod Lex in arca in Tabernaculo, dicta sit Sanctum sanctorum, et quoque Sanctuarium. Inde etiam est, quod Hierosolyma dicatur sancta, per "Hierosolymam" enim significatur Ecclesia quae in Divinis veris est. Inde etiam est quod Altare, Tabernaculum, Vestes Aharonis et filiorum ejus, dicta fuerint sancta postquam uncta fuerunt oleo, oleum enim significat bonum amoris, et hoc sanctificat, et omne sanctificatum se refert ad verum. Quod Dominus sit Solus Sanctus quia est Ipsum Divinum Verum, patet ex his:

"Quis non glorificet Nomen Tuum, Domine, quia es Solus Sanctus' (Apocalypsis 15:4);

"Redemptor tuus Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocabitur," (Esaias 54:5);

"Sic dixit Jehovah, Redemptor Israelis, Sanctus Ipsius," (Esaias 49:7);

"Quod ad Redemptorem nostrum, Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius, Sanctus Israelis," (Esaias 47:4);

"Dixit Jehovah, Redemptor vester, Sanctus Israelis," (Esaias 43:14);

"In die illo innitentur Jehovae Sancto Israelis, in veritate," (Esaias 10:20).

(Praeter alibi, ut Esaias 4; 5:19; 12:6; 17:7; 29:19; 30:11-12; 41:16; 45:11, 25; 48:17; 55:5; 60:9; 1 Jeremias 50:29; 2 Daniel 4:10, 20 (B.A. 13, 23) Psalm. 78:41).

Quoniam Dominus est Ipsum Sanctum, ideo Angelus dixit ad Mariam,

"Sanctum Quod nascetur ex te, vocabitur Filius Dei," (Luca 1:35);

et Dominus de Se Ipso,

"Pater Sanctifica illos in Veritate, Verbum Tuum Veritas est; pro illis Sanctifico Ne Ipsum, ut etiam illi sint Sanctificati in Veritate," (Johannes 17:17, 19); 3

ex his patet, quod Veritas quae a Domino est, sit ipsa Sanctitas, quia Ipse est Solus Sanctus; de quo ita Dominus:

"Quando venerit Spiritus Veritatis, ducet vos in omnem veritatem; non loquetur ex Se Ipso, ex Meo accipiet et annuntiabit vobis," (Johannes 16:13-15);

"Paracletus Spiritus Sanctus, ille vos docebit omnia," (Johannes 14:26);

quod "Spiritus Sanctus" sit Vita Sapientiae Domini, ita Divina Veritas, in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (51) videatur. Ex his constare potest, quod "Sanctus Verus" sit Dominus quoad Divinum Verum. Quod "Sanctum" dicatur de Vero, ac "Justum" de Bono, patet ex locis in Verbo ubi utrumque dicitur; ut ex his:

"Qui Justus est justificetur adhuc, qui Sanctus est sanctificetur adhuc," (Apocalypsis 22:11);

"Justae et Verae sunt viae Tuae, Rex Sanctorum," (Apocalypsis 15:3); "Ad serviendum Ipsi in Sanctitate et Justitia," (Luca 1:(74,) 75);

"Herodes timebat Johannem, sciens quod esset vir Justus et Sanctus," (Marcus 6:20);

"Byssinum sunt Justitiae Sanctorum," (Apocalypsis 19:8).

Footnotes:

1. xlv. pro "xliv."

2. l. pro "i."

3. xvii. pro "xviii."

  
/ 962