From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #664

Study this Passage

  
/ 962  
  

664. "Quia justae et verae viae Tuae, Rex sanctorum," significat quod omnia quae procedunt ad Ipso sint justa et vera, quia est Ipsum Divinum Bonum et Divinum Verum in Caelo et in Ecclesia. - Per "vias" significantur vera ducentia ad bonum (176); et per "Regem," cum de Domino, significatur Divinum Verum, et per "Regem sanctorum" Divinum Verum in Caelo et Ecclesia ab Ipso; per "sanctos" enim significantur qui in Divinis veris a Domino sunt (173, 586); inde per "justae et verae viae Tuae, Rex sanctorum" significatur quod omnia quae procedunt a Domino justa et vera sint, quia est ipsum Divinum Verum in Caelo et in Ecclesia. Dominus vocatur "Rex" in Divino Humano Suo, quia Hoc est Messias, Unctus, Christus, Filius Dei; quod "Messias" in lingua Hebraea sit "Christus" in lingua Graeca, et quod "Messias" seu "Christus" sit Filius Dei, videatur supra (520); quod "Messias" significet et Regem et Unctum in lingua Hebraea, notum est. Quod Dominus ut Rex sit Divinum Verum, est quia, "Rex" significat illud (20, 483); inde est quod per "reges" significentur qui in Divinis veris a Domino sunt, (Apocalypsis 1:6; 5:10),; Ex eo est, quod Caelum et Ecclesia dicantur "Regnum" Ipsius; tum quod Adventus Ipsius in mundum dicatur "Evangelium Regni." Caelum et Ecclesia dicuntur "Regnum Ipsius," (Daniel 2:44; 7:13-14, 27; Matthaeus 12:28; 16:28; Marcus 1:14-15; 9:1; 15:43; Luca 1:33; 4:43; 8:1, 10; 9:2, 11, 27; 1 10:11; 16:16; 2 19:11; 21:31; 22:18; 23:51);

et Adventus Ipsius dicitur "Evangelium Regni," (Matthaeus 4:23; 9:35; 24:14).

Sed plura de his videantur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino. Quod Dominus dicatur "Rex," patet ex his locis:

"Illi cum Agno pugnabunt, sed Agnus vincet illos, quia est Dominus dominorum et Rex regum," (Apocalypsis 17:14);

Sedens super Equo albo vocatur Verbum, et Nomen Ipsius est "Dominus dominorum et Rex regum," (Apocalypsis 19:13, 16; 3 Daniel 2:47);

"Dixit Nathanael, Tu es Filius Dei, Tu es Rex Israelis," (Johannes 1:49); 4

"Quando venerit Filius Hominis in gloria Sua, sedebit super Throno gloriae Suae; et dicet Rex illis qui e dextris et qui e sinistris," (Matthaeus 25:31, 34, 41); 5

"Clamarunt, Osanna, Benedictus Qui venit in Nomine Domini, Rex Israelis," (Johannes 12:13);

Pilatus quaesivi Jesum, num esset Rex; "Respondit Jesus, Rex sum Ego, Ego in hoc natus sum, et in hoc veni in mundum," (Johannes 18:37);

"Regem in pulchritudine Sua videbunt oculi tui; Jehovah Rex noster, Ille salvabit nos," (Esaias 33:17, 22);

"Ego Jehovah Sanctus vester, Creator Israelis Rex vester," (Esaias 43:15);

"Sic dixit Jehovah Rex Israelis, ex Redemptor ejus Jehovah Zebaoth, Ego Primus et Ultimus, et praeter Me non Deus," (Esajas 44:6);

"Jehovah erit in Regem super totam terram," (Sacharias 14:9; Psalm. 47:3, 7-9 (B.A. 2, 6-8));

"Attollite portae capita vestra, ut ingrediatur Rex gloriae: Jehovah Zebaoth Hic Rex gloriae," (Psalm. 24:7-10);

"Suscitabo Davidi Germen justum, Qui Regnet Rex, et faciat Judicium et Justitiam in terra," (Jeremias 23:5; 32:15).

(Praeter alibi, ut Esaias 6:5; 52:7; Jeremias 10:7, 10; 46:18; Ezechiel 37:22, 24; Zephanias 3:15; 6 Psalm. 20:10 (B.A. 9); Psalm. 45:12, 14, 16 (B.A. 11, 13, 15); 7 Psalm. 68:25 (B.A. 24); Psalm. 74:12).

Footnotes:

1. 27 pro "16"

2. 16 pro "26"

3. 13 pro "12"

4. 49 pro "50"

5. 41 pro "40"

6. Zephanias 3:15 pro "Zephanias 1:15; cap. 3:15"

7. 16 pro "15"

  
/ 962  
  

The Bible

 

Psalmi 48

Study

   

1 In finem, filiis Core. Psalmus.

2 Audite hæc, omnes gentes ; auribus percipite, omnes qui habitatis orbem :

3 quique terrigenæ et filii hominum, simul in unum dives et pauper.

4 Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam.

5 Inclinabo in parabolam aurem meam ; aperiam in psalterio propositionem meam.

6 Cur timebo in die mala ? Iniquitas calcanei mei circumdabit me.

7 Qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum gloriantur.

8 Frater non redimit, redimet homo : non dabit Deo placationem suam,

9 et pretium redemptionis animæ suæ. Et laborabit in æternum ;

10 et vivet adhuc in finem.

11 Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes. Simul insipiens et stultus peribunt ; et relinquent alienis divitias suas ;

12 et sepulchra eorum domus illorum in æternum, tabernacula eorum in progenie et progenie ; vocaverunt nomina sua in terris suis.

13 Et homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.

14 Hæc via illorum scandalum ipsis ; et postea in ore suo complacebunt.

15 Sicut oves in inferno positi sunt : mors depascet eos. Et dominabuntur eorum justi in matutino ; et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum.

16 Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, cum acceperit me.

17 Ne timueris cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus ;

18 quoniam, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus.

19 Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur ; confitebitur tibi cum benefeceris ei.

20 Introibit usque in progenies patrum suorum ; et usque in æternum non videbit lumen.

21 Homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.