From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #660

Study this Passage

  
/ 962  
  

660. "Et victoriam habentes de Bestia, et de imagine ejus,

et de charactere ejus, et de numero nominis ejus," significat illos qui rejecerunt solam Fidem, et doctrinam ejus, et sic non agnoverunt et imbuerunt falsa ejus, nec falsificaverunt Verbum.-Per "Bestiam" significatur fides Draconis apud Laicos (de qua 13:1-10) 1 , quia ejus imago facta est (vers. 14 ibi) per "imaginem ejus" significatur doctrina (602, 634, 637); per "characterem" significatur agnitio illius fidei (605, 606, 634, 637, 679); per "numerum nominis ejus" significatur falsificatio Verbi (610). Ex his patet, quod per illa verba significentur qui rejecerunt solam Fidem et doctrinam ejus, et sic non agnoverunt et imbuerunt falsa ejus, nec falsificaverunt Verbum.

Footnotes:

1. 1-10 pro "1 ad 11"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #634

Study this Passage

  
/ 962  
  

634. "Si quis Bestiam adoraverit et imaginem ejus, et acceperit characterem super fronte et super manu sua," significat qui agnoscit et recipit doctrinam de justificatione et salvatione per solam Fidem, confirmat illam, et vivit secundum illam.--Per "adorare Bestiam" significatur agnoscere fidem illam (580); per "adorare imaginem ejus" significatur agnoscere et recipere doctrinam illam (603); per "accipere characterem super fronte et super manu" significatur recipere illam amore et fide, et confirmare se in illa (605, 606); et quia illi qui se confirmant in illa amore et fide, etiam vivunt secundum illam, etiam hoc intelligitur. Sunt tres gradus receptionis illius doctrinae, qui per illa verba describuntur; primus gradus est agnoscere doctrinam illam, secundus gradus est confirmare illam apud se, et tertius gradus est vivere secundum illam; agnoscere illam fit cogitatione, confirmare illam apud se fit intellectu, et vivere secundum illam fit voluntate. Sunt qui in primo gradu sunt, et tamen non in secundo et tertio; et sunt qui in primo et secundo, et tamen non in tertio; at qui in tertio sunt, qui gradus est vivere secundum illam, illi sunt de quibus sequentia (in vers. 10, 11) 1 dicuntur. Vivere secundum illam est nihili facere malum, cogitando quod malum non damnet, quia non Opera Legis salvant, sed sola Fides; tum nihili facere bonum, cogitando secum, quod nemo possit bonum facere a se, nisi sit meritorium; ita qui solum evitant mala propter leges civiles et morales, et non propter leges Divinas, illi sunt qui bona faciunt solum propter se et mundum, proinde ex amore sui, et non propter Dominum, proinde non ex amore proximi. Causa quod nunc sequentia (vers. 10, 11) 2 de illis dicta sint, est quia omne quod intrat solum in cogitationem et in intellectum non damnat, sed quod intrat in voluntatem hoc damnat, hoc enim intrat vitam et permanet; nam nihil potest intrare voluntatem nisi etiam sit amoris, et amor est vita hominis. Hi etiam sunt qui non explorant se, cognoscunt sua peccata, et paenitentiam agunt, et propterea damnantur; dicunt enim corde, "Quid opus exploratione, cognitione et agnitione peccatorum et paenitentia, dum Fides sola involvit omnia illa." Vidi plures tales in mundo spirituali, qui evitarunt mala, et fecerunt bona solum ex lege civili et morali, et non simul spirituali, et conjecti sunt in Infernum.

Footnotes:

1. 10, 11 pro "11, 12"

2. vers. 10, 11 pro "n. 11, 12"

  
/ 962