From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #659

Study this Passage

  
/ 962  
  

659. (Vere. 2.) "Et vidi tanquam Mare vitreum mixtum igne," significat ultimum in terminum Mundi Spiritualis, ubi collecti erant, quibus Religio et inde Cultus, et non Bonum vitae.- Per "male vitreum," (4:6) significatum est Novum Caelum ex Christianis, qui in communibus veris ex Sensu literae Verbi erant (238). Illi qui in communibus veris sunt, etiam in terminis Caeli sunt, quare apparent e longinquo sicut in mari (398, 403, 405); 1 hic autem per "mare vitreum" significatur ultimus terminus mundi spiritualis, ubi collecti erant quibus Religio et inde Cultus, sed non Bonum Vitae; quia collectio ex illis significatur, ideo dicitur "tanquam mare vitreum;" et quoque visum est "mixtum igne," et per "ignem" ibi significatur amor mali, et inde malum vitae (452, 468, 494, 766, 767, 787); ita non Bonum Vitae, nam ubi non bonum, ibi est malum. Quod collectio ex illis hic intelligatur per "tanquam mare vitreum mixtum igne," patet quoque ex nunc sequentibus, ut quod juxta hoc Mare steterint "qui victoriam habuerunt de Bestia et de imagine ejus," per quos significantur qui ex rejectione Fidei separatae a Charitate in Bono Vitae erant, et inde in Caelo (660); hoc mare etiam est quod intelligitur in 21:1, per Mare quod "non erat amplius (878). Quale erat hoc mare, et quales illi qui ibi fuerunt, datum etiam est videre; fuerunt illi, quibus Religio fuerat, frequentaverant templa, audiverant praedicationes, obiverant Sacram Caenam, et praeterea non quicquam cogitaverant de Deo, salute et vita aeterna, nescientes quid peccatum; quare fuerunt homines quoad faciem, et plerique etiam quoad vitam civilem et moralem, sed prorsus non quoad vitam spiritualem, ex qua tamen homo est homo.

Footnotes:

1. 405 pro "420"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #766

Study this Passage

  
/ 962  
  

766. "Et in igne comburetur, quia fortis Dominus Deus judicans illam," significat quod futuri sint odia contra Dominum, et contra Ipsius Caelum et Ecclesiam, quia tunc vident quod Solus Dominus super omnia in Caelis et in Terris dominetur et regnet, et ne hilum aliquis homo ex se. -Per "ignem" quo comburetur, significatur odium contra Dominum, et contra Ipsius Caelum et Ecclesiam, de quo infra; per "quia fortis Dominus judicans illam" significatur quia vident tunc, hoc est, in mundo spirituali in quem post mortem veniunt, quod Solus Dominus super omnia in Caelis et in Terris dominetur et regnet, et ne hilum aliquis homo ex se; quod haec significentur per "quia fortis Dominus Deus judicans illam," est quia Dominus non judicat aliquem ad Infernum, sed ipsi; cum enim sentiunt angelicam sphaeram de Domino e Caelo defluentem, aufugiunt ac in Infernum se conjiciunt, ut constare potest ex illis quae supra (233, 325, (339,) 340, 387, 502) ostensa sunt. Quod per "ignem" significetur amor in utroque sensu, amor caelestis qui est amor Domini, et amor infernalis qui est amor sui, videatur supra (468, 494); quod ignis infernalis sit odium, est quia amor sui odit; omnes enim qui in illo amore sunt, secundum gradum ejus, ira exardescunt, ac odio et vindicta flagrant contra illos qui impugnant; et illi qui e Babylone sunt, contra illos qui negant quod ut Sanctitates colendi et adorandi sint. Ideo cum audiunt quod in Caelo Solus Dominus colatur et adoretur, et quod colere aliquem hominem loco Domini sit prophanum, fit adoratio Domini apud illos odium contra Illum; et adulteratio Verbi propter illum finem ut colantur, fit prophanum. Hoc itaque est quod significatur per quod Babylon "igne comburetur." Quod "igne comburi" sit poena prophanationis sancti, videatur supra (748). Simile intelligitur per haec apud Jeremiam:

"Ego contra te" Babel, "mons perdens, perdens universam terram; devolvam te e petris, et dabo te in montem combustionis. Muri Babelis evertendo evertentur, et portae ejus altae igne comburentur," (51:25, 58).

  
/ 962