From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #659

Study this Passage

  
/ 962  
  

659. (Vere. 2.) "Et vidi tanquam Mare vitreum mixtum igne," significat ultimum in terminum Mundi Spiritualis, ubi collecti erant, quibus Religio et inde Cultus, et non Bonum vitae.- Per "male vitreum," (4:6) significatum est Novum Caelum ex Christianis, qui in communibus veris ex Sensu literae Verbi erant (238). Illi qui in communibus veris sunt, etiam in terminis Caeli sunt, quare apparent e longinquo sicut in mari (398, 403, 405); 1 hic autem per "mare vitreum" significatur ultimus terminus mundi spiritualis, ubi collecti erant quibus Religio et inde Cultus, sed non Bonum Vitae; quia collectio ex illis significatur, ideo dicitur "tanquam mare vitreum;" et quoque visum est "mixtum igne," et per "ignem" ibi significatur amor mali, et inde malum vitae (452, 468, 494, 766, 767, 787); ita non Bonum Vitae, nam ubi non bonum, ibi est malum. Quod collectio ex illis hic intelligatur per "tanquam mare vitreum mixtum igne," patet quoque ex nunc sequentibus, ut quod juxta hoc Mare steterint "qui victoriam habuerunt de Bestia et de imagine ejus," per quos significantur qui ex rejectione Fidei separatae a Charitate in Bono Vitae erant, et inde in Caelo (660); hoc mare etiam est quod intelligitur in 21:1, per Mare quod "non erat amplius (878). Quale erat hoc mare, et quales illi qui ibi fuerunt, datum etiam est videre; fuerunt illi, quibus Religio fuerat, frequentaverant templa, audiverant praedicationes, obiverant Sacram Caenam, et praeterea non quicquam cogitaverant de Deo, salute et vita aeterna, nescientes quid peccatum; quare fuerunt homines quoad faciem, et plerique etiam quoad vitam civilem et moralem, sed prorsus non quoad vitam spiritualem, ex qua tamen homo est homo.

Footnotes:

1. 405 pro "420"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #452

Study this Passage

  
/ 962  
  

452. "Et ex oribus illorum exivit ignis et fumus et sulphur," significat quod in cogitationibus et sermonibus illorum, interius spectatis, non aliud sit et ex illis prodeat, quam amor sui et mundi qui est proprium voluntatis, fastus propriae intelligentiae qui est proprium intellectus, et concupiscentia male et falsi quae est proprium commune profluens ex duobus illis. - "Ex oribus illorum" est ex cogitationibus et sermonibus; per "ignem" significatur amor sui et mundi, qui amor est proprium voluntatis hominis (450, 468, 494); 1 per "fumum" significatur fastus propriae intelligentiae, qui est proprium intellectus ejus, ex amore sui et mundi exiens sicut fumus ex igne (422); et per "sulphur" significatur concupiscentia mali et falsi, quae est proprium commune profluens ex duobus illis. Sed haec non apparent ex sermonibus illorum coram hominibus in mundo, verum manifeste coram angelis in Caelo; quare dicitur quod interius spectata sint talia. "Ignis" significat amorem infernalem, et "sulphur" concupiscentias ex illo amore per fastum propriae intelligentiae profluentes, in sequentibus locis:

"Ignem et Sulphur pluere faciam super illum," (Ezechiel 38:22); 2

Jehovah "pluet super impios Ignem et Sulphur," (Psalm. 11:6);

"Dies vindictae Jehovae; convertentur torrentes in picem, et pulvis ejus in Sulphur; in aeternum ascendet Fumus ejus," (Esaias 34:8-10);

"Quo die Lothus egressus est e Sodoma, pluit Igne et Sulphure e Caelo; juxta hoc fiet, quo die Filius Hominis revelabitur," (Luca 17:29-30; Genesis 19:24);

"Qui Bestiam adorat et imaginem ejus, cruciabitur Igne et Sulphure," (Apocalypsis 14:9-10);

"Bestia, Pseudopropheta et Diabolus conjecti sunt in stagnum Ignis et Sulphuris," (Apocalypsis 19:20; 20:10; 21:8);

"Flatus Jehovae sicut fluvius Sulphuris accendet rogum," (Esaias 30:33);

"Sulphur, Sal et Combustio tota terra; non conseretur, non germinabit, juxta eversionem Sodomae et Amorrae," (Deuteronomius 29:22 (B.A. 23)); 3

"Spargetur super habitationem impii Sulphur," (Hiob 18:15);

Footnotes:

1. 468, 494 pro "465, 495"
2. xxxviii. pro "xxviii."

3. 22 pro "21"

  
/ 962