From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #655

Study this Passage

  
/ 962  
  

655. His adjiciam hoc MEMORABILE:--

Locutus sum cum quibusdam qui in Apocalypsi intelliguntur per "Draconem;" et unus ex illis mihi dixit, "Veni mecum, et jucunditates oculorum et cordium nostrorum ostendam."

Et duxit me per sylvam opacam, et super collem, e quo potui spectare Draconum jucunda. Et vidi amphitheatrum in circi formam erectum, cum scamnis circum circa oblique sursum structis, super quibus spectatores sedebant. Illi qui sedebant super scamnis infimis apparebant mihi e longinquo sicut satyri et priapi, quidam cum velamine tegente pudenda, et quidam nudi absque illo. In scamnis supra illos sedebant scortatores et meretrices (tales mihi ex gestibus illorum apparebant).

Et tunc dixit Draco ad me, "Nunc videbis ludum nostrum." Et vidi in aream circi tanquam juvencos, arietes, oves, haedos et agnos immissos; et postquam illi immissi sunt, aperiebatur porta, et irruebant tanquam leones juvenes, pantherae, pardi, et lupi, et cum furore invadebant gregem; ac dilaniabant et mactabant illos. At satyri, post cruentam illam caedem, spargebant arenam super locum mactationis.

Tunc dixit ad me Draco, "Hi sunt nostri ludi, qui jucundant animos nostros."

Et respondi, "Abi, daemon; post aliquod tempus videbis amphitheatrum hoc conversum in stagnum ignis et sulphuris."

Ille risit et abivit.

Et postea mecum cogitabam, cur talia a Domino permittuntur; et tuli responsum in corde meo, quod permittantur quam diu in Mundo spirituum sunt, sed postquam tempus illorum in illo mundo peractum est, vertuntur tales scenae theatrales in diras infernales.

Omnia illa quae visa sunt, inducta fuerunt a Draconicis per phantasias; quare non erant juvenci, arietes, oves, haedi et agni; sed fecerunt ut ita apparerent genuina bona et vera Ecclesiae, quae odio habebant. Leones juvenes, pantherae, pardi et lupi, erant apparentiae cupiditatum apud illos qui visi sunt sicut satyri et priapi. Hi absque velamine circum pudenda, erant, qui crediderunt quod mala non appareant coram Deo; et qui cum velamine, erant qui crediderunt quod appareant, sed non damnent, modo sint in fide. Scortatores et meretrices erant falsificatores veri Verbi, scortatio enim significat falsificationem veri. In mundo spirituali omnia apparent secundum correspondentias e longinquo: quae cum apparent in formis, vocantur repraesentationes spiritualium in objectis naturalium similibus.

Postea videbam illos exeuntes e sylva, Draconem in medio satyrorum et priaporum, ac calones et lixae, quae erant scortatores et meretrices, post illos. Augebatur agmen in via, et tunc datum est audire quid inter se loquebantur.

Dicebant quod viderent in prato gregem ovium cum agnis, et quod hoc signum sit quod una urbs ex urbibus Hierosolymitanis, ubi charitas primarium est prope esset. Et dixerunt, "Eamus et capiamus illam urbem, et ejiciamus habitatores, et depraedemur bona illorum."

Accesserunt; sed erat murus circum illam, et angeli custodes super muro.

Et tunc dixerunt, "Capiamus illam per dolum; mittamus quemdam artificem peritum mussitationis, qui potest dealbare nigrum ac denigrare album, et infucare rem cujusvis objecti."

Et inventus est unus gnarus artis metaphysicae, qui potuit vertere ideas rerum in ideas terminorum, ac ipsas res occultare sub formulis, et sic avolare sicut accipiter cum praeda sub alis. Ille instructus quomodo cum urbanis loqueretur, quod essent consocii in Religione, et quod immitterentur.

Ille accedens ad portam pulsavit; qua aperta dixit, quod cum sapientissimo illius urbis vellet loqui. Ac intravit, et deductus est ad quendam; et tunc ad illum loquebatur dicens, "Sunt mei fratres extra urbem, et petunt ut recipiantur; sunt consocii in Religione; vos et nos facimus fidem et charitatem duo Essentialia Religionis; discrimen solum est, quod vos dicatis charitatem esse primarium et inde fidem, et nos dicimus fidem esse primarium et inde charitatem; quid refert si unum aut alterum dicatur primarium, cum utrumque creditur."

Sapiens urbis respondit, "Non loquamur de hac re soli, sed in praesentia plurium, qui sint arbitri et judices; alioquin non fit decisio."

Et tunc arcessiti sunt; ad quos Draconicus similia verba, quae prius, loquebatur.

Et tunc respondit vir sapiens urbis: "Dixisti quod simile sit, sive charitas sumatur primarium Ecclesiae, sive fides, modo consensus sit quod utraque faciat Ecclesiam et ejus Religionem. Et tamen discrimen est quale inter prius et posterius, inter causam et effectum, inter principale et instrumentale, inter essentiale et formale. Talia dico quia animadverti quod sis artis metaphysicae gnarus, quam artem nos vocamus mussitationem, et aliqui incantationem. Sed relinquamus illos terminos. Est discrimen sicut inter id quod supra est et id quod infra est; imo, si vis credere, est discrimen sicut inter Caelum et Infernum; nam quod primarium est, hoc facit caput et pectus, et quod inde est hoc facit pedes et eorum plantas. Sed conveniamus primum, quid charitas et quid fides; quod charitas sit affectio amoris faciendi proximo bonum propter Deum, salutem et vitam aeternam; et quod fides sit cogitatio ex fiducia de Deo, salute et vita aeterna.

Sed dixit Emissarius, "Concedo quod hoc sit fides, et quoque concedo quod charitas sit illa affectio propter Deum, quia propter mandatum Ejus; non autem propter salutem et vitam aeternam."

Et dixit sapiens urbis, "Sit hoc, modo sit propter Deum."

Post hanc conventionem dixit sapiens urbis, "Annon affectio est primarium et cogitatio inde."

At missus a Dracone dixit, "Hoc nego."

Sed responsum tulit, "Non potes id negare. Annon homo cogitat ex affectione; aufer affectionem, num cogitare potes quicquam. Est prorsus sicut si auferres sonum de loquela: si auferas sonum, num poteris loqui quicquam; sonus etiam est affectionis, et loquela est cogitationis, nam affectio sonat et cogitatio loquitur. Et est quoque sicut flamma et lux: si aufers flammam, annon perit lux; simile est cum charitate, quia haec est affectio, et cum fide, quia haec est cogitatio. Nonne sic potes capere quod primarium sit omne in secundario, prorsus sicut est sonus in loquela. Ex quibus videre potes, quod si non facis primarium id quod primarium est, non sis in altero; quare si fidem, quae est in secundo loco, ponis in primo, non apparebis aliter in Caelo quam sicut inversus homo, cujus pedes stant sursum ac caput deorsum, aut sicut hariolus qui inverso corpore ambulat super palmis manuum. Quum tales apparetis in Caelo, qualia tunc sunt vestra bona opera, quae sunt charitas, nisi qualia facturus esset hariolus ille suis pedibus, quia non potest manibus. Inde est quod charitas vestra, ut quoque vidistis, est naturalis et non spiritualis, quia est inversa."

Emissarius intellexit hoc, nam omnis Diabolus potest intelligere verum cum illud audit; sed non potest retinere, quia affectio mali, cum redit, ejicit cogitationem Veri.

Et postea sapiens urbis descripsit multis, qualis est fides quando acceptata est pro primario, quod sit mere naturalis, et quod sit mera scientia absque ulla vita spirituali, consequenter quod non sit fides: "Vestra enim charitas non est nisi quam affectio naturalis, et ex affectione naturali non procedit alia cogitatio quam naturalis, quae est vestra fides: ac paene dicere possum, quod in fide mere naturali, vix aliud spirituale sit quam in scientia de Regno Mogolis, de Fodina adamantina ibi, deque Imperatoris ejus Thesauro et Aula."

His auditis, Draconicus iratus abivit, et renuntiavit suis extra urbem. Et cum audiverunt quod dictum sit quod charitas sit affectio amoris faciendi proximo bonum propter Deum, salutem et vitam aeternam, clamaverunt omnes, "Hoc mendacium est;" et ipse Draco, "Heu facinus; nonne omnia bona opera, quae sunt charitas, propter salutem, sunt meritoria."

Tunc inter se dixerunt, "Convocemus adhuc plures ex nostris, et obsideamus hanc urbem; faciamus scalas, ascendamus murum, ac irruamus noctu et ejiciamus Charitates illos."

At cum hoc moliti sunt, ecce apparuit sicut ignis e Caelo qui consumpsit illos. Sed ignis e Caelo fuit apparentia irae ex odio contra illos, quia fidem e primo loco in secundum rejecerunt; quod apparerent sicut igne consumi, erat quod sub pedibus eorum aperiretur Infernum, et deglutirentur.

His similia contigerunt pluribus in locis die Ultimi Judicii; et hoc est quod per haec verba intelligitur in Apocalypsi:

"Exibit Draco ad seducendum Gentes quae in quatuor angelis terrae, ut congreget eos in bellum. Et ascenderunt super planitiem terrae, et circumdederunt castra Sanctorum, et Urbem dilectam; sed descendit ignis a Deo e Caelo, et consumpsit eos," (20:8-9).

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #536

Study this Passage

  
/ 962  
  

536. (Vers. 3.) "Et visum est aliud signum in Caelo," significat revelationem a Domino de illis qui contra Novam Ecclesiam et ejus Doctrinam sunt. - Per "signum" significatur revelatio a Domino, ut supra (532); quod dicatur "aliud signum" est quia revelatio est de illis qui contra Novam Ecclesiam erunt.

  
/ 962