From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #644

Study this Passage

  
/ 962  
  

644. (Vers. 15.) "Et alius Angelus exivit e Templo," significat Caelum angelicum.-- Quid per "Angelum" et "Angelos" significatur, videatur supra (5, 65, 170, 258, 342, 343, 344, 415, 465), 1 hic Caelum Angelicum, quia dicitur quod exiverit "e templo," et per "templum" significatur Caelum quoad Ecclesiam (191, 529, 585); est enim Ecclesia in Caelis aeque ac in terris.

Footnotes:

1. 65 pro "66" et 343 pro "363"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #415

Study this Passage

  
/ 962  
  

415. (Vers. 13.) "Et vidi et audivi unum Angelum volantem in medio Caeli," significat instructionem et praedictionem a Domino. - Per "Angelum" in supremo Sensu intelligitur Dominus, et inde etiam aliquid a Domino (344); et per "volare in medio Caeli et dicere" significatur percipere et intelligere, et cum de Domino, prospicere et providere (245), hic vero instruere et praedicere.

  
/ 962