From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #630

Study this Passage

  
/ 962  
  

630. "Et adorate Ipsum Qui fecit Caelum et Terram et Mare et Fontes aquarum," significat quod Dominus Solus colendus sit, quia Ipse Solus Creator, Salvator et Redemptor est, et ab Ipso Solo Caelum angelicum et Ecclesia, et omnia illorum sunt. - Quod per "adorare" significetur agnoscere pro sancto, videatur supra (579, 580, 588, 603); quare per "adorare" cum de Domino, significatur agnoscere pro Deo Caeli et Terrae, et colere; per "facere caelum et terram et mare et fontes aquarum" in Sensu naturali intelligitur creare illa, at in Sensu spirituali significatur facere Caelum angelicum et Ecclesiam, et omnia illorum; per "Caelum" enim in Sensu spirituali significatur Caelum angelicum, per "terram et mare in illo Sensu significatur Ecclesia interna et externa (403, 404, 420, 470), et per "fortes aquarum" significantur omnia vera Verbi inservientia Ecclesiae pro doctrina et vita (409). Quod Jehovah Creator sit Dominus ab aeterno, et quod Dominus Salvator et Redemptor sit Dominus natus in tempore, ita quoad Divinum Humanum Suum, constare potest ex Doctrina Novae Hierosolymae de Domino a principio ad finem. Quis non intelligere potest quod unus Deus Creator universi sit, et non tres Creatores; tum quod Creatio pro fine habuerit Caelum et Ecclesiam ex humano genere, de qua re videatur Sapientia Angelica de Divina Providentia 27-45; inde est, quod per "facere Caelum et Terram in Sensu spirituali significetur facere Caelum angelicum et Ecclesiam. Quod haec dicta sint, est propter eandem causam de qua supra (613), ubi explicatur quid significatur per quod "haberent Nomen Patris scriptum super frontibus;" et quia illud dictum est, ideo hic dicitur, adorate Ipsum Qui fecit Caelum, Terram, Mare et Fontes aquarum."

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #580

Study this Passage

  
/ 962  
  

580. "Et adoraverunt Bestiam," significat agnitionem communi caetu, quod sancta veritas sit, quod nemo a se possit facere bonum opus, - nec implere Legem. - Per "adorare" significatur pro sancto Ecclesiae agnoscere, ut mox supra (579), hic quod sit sancta veritas, quod nemo possit a se facere bonum opus, ac implere Legem; et quia haec duo sanctae veritates sunt, sequitur quod opera Legis removenda sint a Fide, ut non salvifica: sed quod hae veritates, una cum pluribus aliis, falsificatae sint, videatur supra (566). Per "Bestiam" hic significatur simile quod per "Draconem," propter receptionem et agnitionem; quare dicitur quod "adoraverint Draconem," et "adoraverint Bestiam."

  
/ 962