From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #620

Study this Passage

  
/ 962  
  

620. (Vers. 4.) "Hi sunt qui cum mulieribus non sunt inquinati, virgines enim sunt," significat quod non adulteraverint vera Ecclesiae, et conspurcaverint illa falsis fidei, sed quod amaverint vera quia sunt vera. - Quod "mulier" significet Ecclesiam ex affectione veri, et inde in opposito sensu Ecclesiam ex affectione falsi, videatur supra (434, 533), hic Ecclesiam ex affectione veri, quia dicitur "cum mulieribus non inquinati;" "inquinari cum mulieribus" simile significat cum adulterari et scortari; quod "adulterari" et "scortari" significet adulterare et falsificare Verbum, videatur etiam supra (134); "virgines enim sunt," significat quia amaverunt vera quia vera sunt, ita ex affectione spirituali; causa quod hi per "virgines" intelligantur, est quia "virgo" significat Ecclesiam ut Sponsam, quae vult conjungi Domino, et fieri Uxor; et Ecclesia quae vult conjungi Domino, illa amat vera quia vera sunt; nam per vera, dum vivitur secundum illa, fit conjunctio. Inde est, quod Israel, Zion et Hierosolyma, in Verbo dicantur "Virgines" et "Filiae;" per "Israelem" enim, "Sionem" et "Hierosolymam," significatur Ecclesia. Quod omnes illi qui ab Ecclesia Domini tales sunt, sive sint virgines aut juvenes, uxores aut mariti, pueri aut senes, puellae aut vetulae, per "virgines intelligantur, constare potest ex Verbo, ubi "virgines" nominantur; ut "Virgo Israel," (Jeremias 18:13; 31:4, 21; Amos 5:2; Joel 1:8);

"Virgo Filia Jehudae," (Threni 1:15);

"Virgo Filia Sionis," (2 Regnum 19:21; 1 Esaias 37:22; Threni 1:4; 2:13);

"Virgines Hierosolymae," (Threni 2:10);

"Virgo populi Mei," (Jeremias 14:17).

Quare Dominus assimilavit Ecclesiam "Decem Virginibus," (Matthaeus 25:1, seq.);

et dicitur apud Jeremiam,

"Aedificabo te, ut aedificata sis Virgo Israel; denuo exibis in chorum ludentium," (31:4, 13); 2

et apud Davidem,

"Viderunt gressus Tuos, Deus, gressus Dei mei, Regis mei in Sanctuario; in medio Virginum tympanizantium," (Psalm. 68:25-26 (B.A. 24-25));

et alibi,

"Filiae Regum inter pretiosas tuas, 3 consistit Regina ad dextram tuam in auro optimo Ophiris: audi Filia et vide; delectabitur Rex pulchritudine tua: etiam Filia Tyri afferet munus, facies tuas deprecabuntur divites populi: tota pretiosa Filia Regis intus; de implexis auri vestis ejus, in acupictis adducetur Regi; Virgines post illam amicae ejus, venient in palatium Regis," (Psalm. 45:10-16 (B.A. 9-15));

ibi per "Regem" intelligitur Dominus, per "Reginam" Ecclesia ut Uxor, per "filias" et "virgines" affectiones boni et veri. Similes affectiones per "virgines" significantur in Verbo alibi, ubi "juvenes" simul nominantur, quia "juvenes" significant vera, ac "virgines" affectiones illorum; ut in sequentibus locis:

"Ecce dies venturi, quibus immittam famem in terra, non famem ad panem, nec sitim ad aquas, sed ad audiendum verba Jehovae; in die illo deficient Virgines pulchrae, et Juvenes siti," (Amos 8:11, 13);

"Erubesce Zidon; dixit Mare, Non parturivi, nec peperi, et non educavi Juvenes, adolescere feci Virgines," (Esaias 23:4);

"Torcular calcavit Dominus Virgini Filiae Jehudae; 4 videte dolorem meum; Virgines et Juvenes iverunt in captivitatem," (Threni 1:4, 15, 18);

"Quantum bonum Ipsius, et quanta pulchritudo Ipsius; frumentum Juvenes, et mustum adolescere fecit Virgines," (Sacharias 9:17);

"Implebuntur plateae urbis Pueris et Puellis ludentibus in plateis ejus," 5 (Sacharias 8:5);

"Sedent in terra (, tacent Seniores Filiae Sionis, descendere fecerunt in terram caput suum) Virgines Hierosolymae; cui assimilabo te, Virgo Filia Sionis; Virgines meae et Juvenes jacuerunt in plateis," (Threni 2:10, 13, 21).

(Praeter alibi, ut Jeremias 51:20-23; Threni 5:10-12; Ezechiel 9:4, 6; Psalm. 78:62-64; Deuteronomius 32:25).

Footnotes:

1. 2 Reg. pro "1 Reg."

2. xxxi. pro "xxx."

3. tuas pro "suas"

4. Jehudae pro "Sionis"

5. ejus pro "Meis" (Vide Arcana Coelestia 5236.)"

  
/ 962  
  

The Bible

 

Psalmi 45:9

Study

       

9 Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram,