From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #558

Study this Passage

  
/ 962  
  

558. "Vae habitantibus terram et mare, quia descendit Diabolus ad vos habens iram magnam," significat lamentationem super illos qui in internis et in externis doctrinae de sola Fide sunt, et inde in malis vitae, quoniam similes e Caelo dejecti in Mundo spirituum sunt, et inde in conjunctione cum hominibus telluris, quos ex odio contra Novam Ecclesiam excitant ut in suis falsis et inde malis perseverent. - Per "vae habitantibus terram et mare" significatur lamentatio super illos in Ecclesia qui in doctrina de sola Fide sunt; per "vae" significatur lamentatio (416); 1 per "habitantes" significantur qui in Ecclesia sunt cujus doctrina est sola Fides; per "terram" intelliguntur qui in internis ejus, et per "mare qui in externis ejus (470) per iram magnam, mare qui significatur odium contra Novam Ecclesiam, quia contra "Mulierem (525); per "descendere ad illos" significatur ad illos qui in Mundo spirituum sunt, et quia hi in conjunctione sunt cum hominibus telluris, etiam significatur ad tales in tellure: quod Draco conjectus sit e Caelo in Mundum spirituum, et quod illi qui ibi sunt in conjunctione cum hominibus telluris sint, videatur supra (552). Draco hic vocatur Diabolus, quia intelliguntur qui ex illa haeresi in malis vitae sunt; et illi ex ea in malis vitae sunt, qui secundum haec fidei illorum vivunt, quod peccata non illis sint qui in fiducia ad Deum Patrem orant, et si sunt, quod remissa sint; qui quia non explorant se, non sciunt aliquod peccatum apud se, et tandem nec quid peccatum, videatur supra (531); quod per Draconem ut "Diabolum" intelligantur qui in malis concupiscentiarum suarum sunt (550). Quod omnis homo in conjunctione sit cum illis qui in Mundo spirituum sunt, est quia homo quoad mentis suae affectiones et inde cogitationes est spiritus; quare continue est quoad illas in conjunctione cum spiritibus qui in simili affectione et inde cogitationibus sunt; est talis conjunctio, ut si illa copula quoad unicum momentum solveretur, homo caderet mortuus.De hoc Ecclesia nihil prius sciverat; nec quod homo post mortem sit sua affectio et inde cogitatio, ita sua charitas et inde fides, et quod nemo possit esse fides separata a charitate.

Footnotes:

1. 416 pro "490"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #550

Study this Passage

  
/ 962  
  

550. (Vers. 9.) "Et projectus est Draco ille magnus, ille Serpens antiquus vocatus Diabolus et Satanas," significat illos qui per "Draconem" intelliguntur, aversos a Domino ad semet et a Caelo ad mundum, et inde ex corpori sensuales factos, qui non possunt aliter quam in malis concupiscentiarum suarum esse et inde falsis, et per separationem a Domino et Caelo fieri diabolos et satanas. - Quinam per "Draconem" intelliguntur, videatur (37); qui quia Deum faciunt tres, ac Dominum duos, et quia praecepta Decalogi referunt inter opera per quae non aliqua salvatio, vocantur "Serpens antiquus, Diabolus et Satanas;" et per "Serpentem" significatur homo ex corporeo sensualis (424), qui a Domino aversus est ad semet et a Caelo ad mundum; ac per "Diabolum" significantur qui in malis concupiscentiarum sunt; ac per "Satanam" qui inde in falsis (97, 153, 856, 857). Talis etiam fuit Serpens qui seduxit Evam et Adamum, ut patet a descriptione et maledictione ejus, (Genesis 3:5, 14-15). Dicitur hic "Draco, Diabolus et Satanas" sicut unus, sed ita dicitur, quia omnes in inferno sunt diaboli et satanae, et inde Infernum in complexu vocatur ita.

  
/ 962