From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #546

Study this Passage

  
/ 962  
  

546. (Vers. 6.) "Et Mulier fugit in desertum," significat Ecclesiam, quae est Nova Hierosolyma, primum inter paucos. - Per "Mulierem" significatur Nova Ecclesia (533); et per "desertum" significatur ubi non vera amplius sunt; quod significetur illa primum inter paucos, est quia sequitur, "Ubi habet locum praeparatum a Deo, ut ibi alant eam diebus mille ducentis sexaginta," per, quae significatur status ejus tunc, ut interea provideatur Inter plures, usque dum crescit ad suum statutum (547). Per "desertum" in Verbo significatur (1.) Ecclesia devastata, seu in qua omnia vera Verbi falsificata sunt, qualis fuit apud Judaeos tempore Adventus Domini; (2.) Ecclesia in qua non sunt vera, quia non Verbum, qualis fuit apud Gentes probas tempore Domini; (3.) Status tentationis, in quo homo est quasi absque veris, quia circumcinctus spiritibus malis, qui inducunt tentationes, et tunc ei quasi auferunt vera.

(1.) Quod per "desertum" significetur Ecclesia devastata, seu in qua omnia vera Verbi falsificata sunt, qualis fuit apud Judaeos tempore Domini, patet ex his locis:

"Num hic vir commovens terram, tremefaciens regna, posuit orbem in Desertum," (Esaias 14:16-17);

haec de Babele.

"Super terra populi Mei spina et sentis ascendit; palatium erit Desertum," (Esaias 32:13-14);

"Vidi cum ecce Carmel Desertum, vastitas erit tota terra," (Jeremias 4:26-27);

"terra" est Ecclesia (285).

"Pastores perdiderunt Vineam Meam, redegerunt agrum desiderii Mei in Desertum solitudinis: in Deserto veniunt vastatores," (Jeremias 12:10, 12);

"Vitis plantata est in Deserto, in terra ariditatis et sitis," (Ezechiel 19:13);

"Ignis comedit habitacula Deserti," (Joel 1:19-20);

"Venit dies Jehovae; sicut hortus Eden terra ante eum, sed post eum Desertum vastitatis," (Joel 2:(1,) 3).

"Vos videte Verbum Jehovae, num Desertum fui Israeli num Terra tenebrarum," (Jeremias 2:31); 1

"Vox clamantis in Deserto, parate viam Jehovae; complanate in Solitudine semitam Deo nostro," (Esaias 40:3).

(Praeter alibi, ut Esaias 33:9; Jeremias 3:2; 23:10; Threni 5:9; 2 Hoschea 2:2-3; 13:15; Joel 4:19 (B.A. 3:19); 3 Malachias 1:3; Psalm. 107:33-34; Matthaeus 24:26; Luca 13:35).

Quod talis etiam sit Ecclesia hodie, videatur infra (566).

2. Quod per "desertum" significetur Ecclesia in qua non vera. quia non Verbum, ut apud Gentes probas tempore Domini, patet ex his locis:

"Effundetur super nos 4 Spiritus ex alto, tunc Desertum erit in arvum, et habitabit in Deserto judicium," (Esaias 32:15-16);

"In medio vallium fontes ponam, Desertum in stagnum aquarum; dabo in Deserto cedrum schittim, et arborem olei," (Esaias 41:18-19);

"Ponet Desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in exitus aquarum," (Psalm. 107:35); 5

"Ponam in Deserto viam; in Solitudine fluvios, ad potandum populum Meum, electum Meum," (Esaias 43:19-20);

"Jehovah ponet Desertum ejus sicut Eden, et Solitudinem ejus sicut hortum Jehovae; laetitia et gaudium invenietur in ea," (Esaias 51:3);

"Stillant habitacula Deserti," (Psalm. 65:13 (B.A. Psalm. 65:12)); 6

"Extollant 7 vocem Desertum, cantent habitatores petrae," (Esaias 42:11). 8

3. Quod per "desertum" significetur status tentationis, quo homo est quasi absque veris, quia circumcinctus spiritibus malis, qui inducunt tentationem, et tunc quasi ei auferunt vera, patet Ex Matthaeus 4:1-3; Marcus 1:12-13; Luca 4:1-3; Ezechiel 20:34-37; 9 Jeremias 2:2, 6-7; Hoschea 2:13-16; 10 Psalm. 107:4-7; Deuteronomius 1:31, 33; 8:2-4, 15-16; 32:10.

Footnotes:

1. Jerem. pro "Joel"

2. 9 pro "1"

3. 19 pro "9"

4. nos pro "vos"

5. 35 pro "35, 36"

6. 13 pro "13, 14"

7. Extollant pro "Extollat"

8. 11 pro "10, 11"

9. Ezech. pro "Esaj."

10. ii. pro "iii."

  
/ 962  
  

The Bible

 

Esaias 44

Study

   

1 Et nunc audi, Jacob, serve meus, et Israël, quem elegi.

2 Hæc dicit Dominus faciens et formans te, ab utero auxiliator tuus : Noli timere, serve meus Jacob, et rectissime, quem elegi.

3 Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam : effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam ;

4 et germinabunt inter herbas, quasi salices juxta præterfluentes aquas.

5 Iste dicet : Domini ego sum ; et ille vocabit in nomine Jacob ; et hic scribet manu sua : Domino, et in nomine Israël assimilabitur.

6 Hæc dicit Dominus, rex Israël, et redemptor ejus, Dominus exercituum : Ego primus, et ego novissimus ; et absque me non est Deus.

7 Quis similis mei ? vocet, et annuntiet ; et ordinem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum ; ventura et quæ futura sunt annuntient eis.

8 Nolite timere, neque conturbemini ; ex tunc audire te feci et annuntiavi ; vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me, et formator quem ego non noverim ?

9 Plastæ idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur.

10 Quis formavit deum, et sculptile conflavit ad nihil utile ?

11 Ecce omnes participes ejus confundentur, fabri enim sunt ex hominibus ; convenient omnes, stabunt et pavebunt, et confundentur simul.

12 Faber ferrarius lima operatus est, in prunis et in malleis formavit illud, et operatus est in brachio fortitudinis suæ ; esuriet et deficiet, non bibet aquam et lassescet.

13 Artifex lignarius extendit normam, formavit illud in runcina, fecit illud in angularibus, et in circino tornavit illud, et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo ;

14 succidit cedros, tulit ilicem, et quercum, quæ steterat inter ligna saltus ; plantavit pinum, quam pluvia nutrivit ;

15 et facta est hominibus in focum ; sumpsit ex eis, et calefactus est ; et succendit et coxit panes ; de reliquo autem operatus est deum et adoravit ; fecit sculptile, et curvatus est ante illud.

16 Medium ejus combussit igni, et de medio ejus carnes comedit ; coxit pulmentum, et saturatus est, et calefactus est, et dixit : Vah ! calefactus sum, vidi focum ;

17 reliquum autem ejus deum fecit et sculptile sibi ; curvatur ante illud, et adorat illud, et obsecrat, dicens : Libera me, quia deus meus es tu !

18 Nescierunt, neque intellexerunt ; obliti enim sunt ne videant oculi eorum, et ne intelligant corde suo.

19 Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant : Medietatem ejus combussi igni, et coxi super carbones ejus panes ; coxi carnes et comedi, et de reliquo ejus idolum faciam ? ante truncum ligni procidam ?

20 Pars ejus cinis est ; cor insipiens adoravit illud, et non liberabit animam suam, neque dicet : Forte mendacium est in dextera mea.

21 Memento horum Jacob, et Israël, quoniam servus meus es tu. Formavi te ; servus meus es tu, Israël, ne obliviscaris mei.

22 Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua ; revertere ad me, quoniam redemi te.

23 Laudate, cæli, quoniam misericordiam fecit Dominus ; jubilate, extrema terræ ; resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum ejus, quoniam redemit Dominus Jacob, et Israël gloriabitur.

24 Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, et formator tuus ex utero : Ego sum Dominus, faciens omnia, extendens cælos solus, stabiliens terram, et nullus mecum ;

25 irrita faciens signa divinorum, et ariolos in furorem vertens ; convertens sapientes retrorsum, et scientiam eorum stultam faciens ;

26 suscitans verbum servi sui et consilium nuntiorum suorum complens ; qui dico Jerusalem : Habitaberis ; et civitatibus Juda : Ædificabimini, et deserta ejus suscitabo ;

27 qui dico profundo : Desolare, et flumina tua arefaciam ;

28 qui dico Cyro : Pastor meus es, et omnem voluntatem meam complebis ; qui dico Jerusalem : Ædificaberis ; et templo : Fundaberis.