From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #541

Study this Passage

  
/ 962  
  

541. (Vers. 4.) "Et cauda sua traxit tertiam partem stellarum Caeli, et projecit in terram," significat quod per falsificationes veritatum Verbi omnes cognitiones spirituales boni et veri abalienaverint ab Ecclesia, et per applicationes ad falsa plane destruxerint. - Per "caudam," ubi de illis qui haeretica confirmaverunt ex Verbo agitur, significantur vera Verbi falsificata (438); per "stellas" significantur cognitiones spirituales boni et veri (51, 420); per "tertiam partem" significantur omnia (400, 505); et per "trahere e Caelo, et projicere in terram," significatur abalienare ab Ecclesia, et plane destruere; nam cum detrahuntur e Caelo, etiam detrahuntur ab Ecclesia, quia omne verum Verbi a Domino per Caelum insinuatur homini Ecclesiae: nec per aliud detrahuntur vera quam per falsificationes illorum in Verbo, quoniam ibi et inde sunt vera Caeli et Ecclesiae.

Quod omnia vera Verbi ab illis, qui per "Draconem" (de quibus supra. 537) intelliguntur, sint destructa, non potest ah aliquo in mundo credi, et usque sunt ita destructa, ut non unum verum doctrinale supersit: hoc exploratum est in mundo spirituali apud doctos e clero, ac inventum est. Causas scio, sed hic modo dicam unam: Asserunt, quod quicquid procedit ex hominis voluntate et judicio, non sit bonum, et quod ideo bona charitatis seu bona opera, quia fiunt ab homine, nihil conferant ad salutem, sed sola fides; cum tamen unicum ex quo homo est homo, et per quod conjungitur Domino, est id quod possit facere bonum et credere verum sicut ex se, hoc est, sicut ex sua voluntate secundum suum judicium. Si auferretur hoc unicum, etiam simul auferretur omne conjunctivum hominis cum Domino ac Domini cum homine; est enim illud reciprocum amoris, quod Dominus dat unicuivis qui nascitur homo, quod etiam conservat apud illum usque ad finem vitae ejus, et postea in aeternum. Si hoc auferretur homini, auferretur etiam illi omne verum et bonum Verbi, usque adeo ut Verbum non foret nisi quam litera mortua ac volumen vacuum; nam Verbum nihil aliud docet quam conjunctionem hominis cum Domino per charitatem et fidem, utramque ab homine sicut ab ipso. Illi qui per "Draconem" (de quibus supra, 537) intelliguntur, hoc unicum vinculum conjunctionis ruperunt, asserendo quod bona charitatis, seu bona opera, quae ab homine ac ejus voluntate et judicio procedunt, non sint nisi quam opera moralia, civilia et politica, per quae homo conjunctionem habet cum mundo, et prorsus nullam cum Deo et cum Caelo; et quando illud vinculum ita ruptum est, tunc non aliquod verum doctrinale Verbi superest. Et si vera Verbi applicantur ad confirmandum solam fidem salvantem absque operibus legis, tunc omnia falsificantur; et si falsificatio procedit usque ad affirmationem quod Dominus in Verbo non praeceperit bona opera propter hominis conjunctionem secum, sed solum propter conjunctionem cum mundo, tunc vera Verbi prophanantur; sic enim fit Verbum non amplius Liber Sanctus, sed liber prophanus at videatur de his Experientia ad finem capitis. Similia significantur per haec de "hirco" apud Danielem:

Hircus caprarum cornu suo "dejecit in terram de Exercitu Caeli et de Stellis, et conculcavit ea: et projecit Veritatem in terram," (8:10, 12). 1

Footnotes:

1. 12 pro "11"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #438

Study this Passage

  
/ 962  
  

438. (Vers. 10.) "Et habebant caudas similes scorpiis," significat vera Verbi falsificata, per quae inducunt stuporem. - Per "caudam" significatur ultimum capitis, quia cerebrum per spinam dorsi continuatur in caudam, quare caput et cauda unum faciunt sicut primum et ultimum dum itaque per "caput" significatur sola fides justificans et salvans, per "caudam" significantur omnes ejus confirmationes in summa, quae sunt ex Verbo, ita vera Verbi falsificata. Omnis qui ex propria intelligentia sumit principium Religionis, et ponit id in caput, ille ex Verbo sumit confirmantia, et ponit haec in caudam sic inducit aliis stuporem, et sic laedit; quare dicitur, quod "haberent caudas similes scorpiis," et mox quod "aculei essent in caudis illarum, et potestas illarum laedere homines" per "scorpium" enim significatur persuasivum inducens intellectui stuporem (425). Quod "cauda" sit continuatio cerebri per Spinam dorsi ad ultimum suum, quaere Anatomicum, et docebit; aut specta canem vel aliam feram cui est cauda, ac ei fave et adblandire, et videbis cristam dorsi mollescere, et caudam correspondenter moveri, et vicissim quod erigatur crista si exacerbas. Primum intellectus, quod pro principio sumitur, significatur per "caput," ac ultimum ejus per "caudam," etiam in his locis:

"Exscindet ex Israele Caput et Caudam: Senex et Honoratus Caput, Propheta autem Doctor mendacii Cauda," (Esaias 9:13-14 (B.A. 14-15));

"Non erit Aegypto opus, quod faciat Caput et Caudam," (Esaias 19:15). 1

Per Draconis septem Capita, et per Caudam, qua detraxit tertiam partem stellarum Caeli, et projecit in terram, (Apocalypsis 12:3(, 4));

tum etiam, per Caudas similes serpentibus, habentes capita, quibus laedunt (vers. 19 hujus capitis),

nec aliud significatur. Quoniam per "caudam" significatur ultimum, et ultimum est complexus omnium, ideo dixit Jehovah ad Mosen,

"Prehende Caudam serpentis; et prehendit, et factus est in baculum," (Exodus 4:3-4);

ac ideo mandatum est quod Caudam integram juxta spinam dorsi removerent, et illam cum adipibus, qui super extis, renibus, intestinis et jecore, sacrificarent, (Leviticus 3:9-11; 8:25; 9:19; Exodus 29:22).

Quod ultimum sit continens et complexus omnium priorum, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 38, 65, et in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia 209-222.

Footnotes:

1. 15 pro "13"

  
/ 962