From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #524

Study this Passage

  
/ 962  
  

524. (Vers. 18.) "Et gentes iratae sunt" significat illos qui in sola fide sunt, et inde in malis vitae, quod excandescerent ac infestarent illos qui contra fidem illorum sunt. - Per "gentes" intelliguntur qui in malis vitae sunt, et abstracte mala vitae (147, 483); hic autem illi qui in sola fide, quia de illis hic agitur et hi in malis vitae sunt, quia religio illorum est, quod Lex illos non damnet, modo fidem habeant quod Christus sustulerit damnationem ejus. Quod "iratae sint" significat 1 non solum quod excandescerent, sed etiam quod infestarent illos qui contra illam fidem sunt, ut constare potest ex sequentibus de "Dracone," (12:17, et postea).

Footnotes:

1. significat pro "et significat"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #147

Study this Passage

  
/ 962  
  

147. "Dabo illi potestatem super gentes" significat quod apud se vincent mala quae ab Inferno. - Quod per "gentes" in Verbo intelligantur qui in bono sunt, et in opposito sensu qui in malo, ita abstracte bona et mala, videatur infra (483). Hic itaque per "dare potestatem super gentes" significatur dare ut apud se vincant mala ab Inferno.

  
/ 962