From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #523

Study this Passage

  
/ 962  
  

523. "Quod adeptus sis potentiam Tuam magnam, et Regnum inieris," significat Novum Caelum et Novam Ecclesiam, ubi agnoscent ipsum Solum Deum, sicut est et sicut fuit. - "Quod adeptus sis potentiam Tuam magnam" significat Divinam Omnipotentiam, quae Ipsi est, et quae Ipsi fuit ab aeterno; "quod Regnum inieris" significat quod Ipsi nunc Caelum et Ecclesia, ut prius: per "Regnum" Ipsius hic intelligitur Novum Caelum et Nova Ecclesia, de quibus in Apocalypsi 21; 22.

In Apocalypsi a principio ad finem agitur solum de statu prioris Caeli et Ecclesiae, et de illorum abolitione, et postea de Novo Caelo et Nova Ecclesia, et de horum instauratione, in quibus agnoscetur Deus Unus in Quo Trinitas, et quod Ille Deus sit Dominus: hoc Apocalypsis docet a principio ad finem; docet enim quod Filius Hominis, Qui est Dominus quoad Divinum Humanum, sit Alpha et Omega, Principium et Finis, Primus et Ultimus, Est, Fuit, et Venturus, ac Omnipotens (522); et demum quod Ecclesia Nova, quae est Nova Hierosolyma, futura sit Ecclesia Agni, hoc est, Divini Humani Ipsius, ita simul Divini a Quo, ut manifeste patet ab his:

"Gaudeamus et exultemus, quia venit tempus Nuptiarum Agni, et Uxor Ipsius paravit se," (Apocalypsis 19:7);

"Venit unus septem Angelorum, et dixit ad me, Veni, ostendam tibi Sponsam Agni Uxorem: et ostendit mihi Urbem Sanctam Hierosolymam," (Apocalypsis 21:9-10);

"Ego Jesus sum Radix et Genus Davidis, Stella splendida et matutina; Spiritus et Sponsa dicunt, Veni, et qui audit. dicito Veni," (Apocalypsis 22:16-17);

Datum est Filio Hominis "dominium, et gloria, et regnum; Dominium Ipsius dominium saeculi, et Regnum Ipsius non peribit," (Daniel 7:14).

  
/ 962  
  

The Bible

 

Apocalypsis 21:9-10

Study

      

9 Et venit unus de septem angelis habentibus phialas plenas septem plagis novissimis, et locutus est mecum, dicens : Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni.

10 Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem descendentem de cælo a Deo,