From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #522

Study this Passage

  
/ 962  
  

522. (Vers. 17.) "Dicentes, Gratias agimus Tibi, Dominus Deus Omnipotens, Qui Es et Qui Eras et Qui Venturus es," significat confessionem et glorificationem ab Angelis Caeli, quod Dominus sit Qui Est, Qui Vivit, et Potest ex Se Ipso, et Regit omnia, quia Solus est Aeternus et Infinitus. - Per "gratias agere" significatur agnitio et glorificatio Domini. Quod Filius Hominis, Qui est Dominus quoad Divinum Humanum, sit Omnipotens, Alpha et Omega, Principium et Finis, Primus et Ultimus, tum Qui Est et Qui Erat et Qui Venturus, videri potest supra in Apocalypsi 1:8, 11, 17; 2:8; 4:8; et quod illa significent, quod sit Qui Est, Vivit, et Potest ex Se Ipso, Regit omnia, ac Solus Aeternus et Infinitus, et Deus, videatur supra (13, 29-31, 38, 57, 92).

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #29

Study this Passage

  
/ 962  
  

29. (Vere. 8.) "Et Ego sum Alpha et Omega, Principium et Finis," significat Qui est Ipsum et Unicum a Primis ad Ultima, ex Quo omnia; ita Qui est Ipse et Unicus Amor, Ipsa et Unica Sapientia, et Ipsa et Unica Vita in Se, et sic Ipse et Unicus Creator, Salvator et Illustrator a Se, et inde Omne in omnibus Caeli et Ecclesiae. -Haec sunt et plura adhuc, quae continentur in illis vocibus, per quas describitur Dominus; quod illa de Domino, et quidem de Humano Ipsius dicta sint, manifeste patet, nam sequitur, quod Audiverit vocem dicentem, Ego sum Alpha et Omega, Primus et Ultimus; et quod converterit se ad videndum vocem quae locuta est secum, et quod viderit Filium Hominis in medio septem candelabrorum, (1:10-13);

Qui mox etiam dixit,

"Ego sum Primus et Ultimus, et Qui vivit, et fui mortuus," (vers. 17, 18; 2:8).

Quod autem omnia illa, quae supra dicta sunt, contineantur in illis verbis, non potest paucis confirmari, nam confirmare illa ad captum, plurium membranarum opus foret; sed usque confirmata quoad partem sunt in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia, nuper Amstelodami edita, quae videatur. Quod Dominus Se dicat "Alpham et Omegam, Principium et Finem," est quia "Alpha et Omega" se referunt ad Divinum Ipsius Amorem, ac "Principium et Finis" ad Divinam Ipsius Sapientiam; est enim in singulis Verbi conjugium amoris et Sapientiae, seu boni et veri, de quo videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (80-90). Dominus vocatur "Alpha et Omega," quia Alpha est Prima et Omega est Ultima Syllaba in Alphabeto Graeco, et inde significant omnia in complexu; causa est, quia unaquaevis Litera Alphabetica in Mundo Spirituali significat aliquam rem, et Vocalis, quia inservit sono, aliquod affectionis seu amoris; ex hac origine est Loquela Spiritualis et Angelica, et quoque Scriptura; sed hoc est arcanum hactenus ignotum. Est enim Lingua Universalis, in qua sunt omnes Angeli et Spiritus, et haec nihil commune habet cum aliqua Lingua hominum in Mundo; in hanc Linguam venit omnis homo post mortem, est enim illa cuivis homini ex creatione insita, quare unusquisque alterum in universo Mundo Spirituali intelligere potest; datum est mihi saepius illam Linguam audire, tum illam loqui, et contuli illam cum Linguis in Mundo, et compertus sum quod ne quidem in aliquo minimo unum faciat cum aliqua Lingua naturali in terris; differt ab his ex primitivo suo, quod est, quod Unaquaevis litera cujusvis vocis significet aliquem sensum tam in loquela quam in scriptura. Inde nunc est, quod Dominus dicatur Alpha et Omega, per quod significatur quod sit Omne in omnibus Caeli et Ecclesiae; et quia sunt duo Vocales, se referunt ad Amorem, ut supra dictum est. De hac lingua et ejus Scriptura fluente ex spirituali cogitatione Angelorum, videantur etiam aliqua in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (295).

  
/ 962