From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #516

Study this Passage

  
/ 962  
  

516. "Et occisa sunt in terrae motu nomina hominum millia septem," significat quod in illo statu omnes illi qui confessi sunt solam fidem, et propterea nihili fecerunt opera charitatis, perierint. Per "occidi" significatur hic ut prius, spiritualiter occidi, quod est quoad animam perire; per "terrae motum" significatur mutatio status apud illos, ac interitus, ut mox supra; per "nomina hominum millia septem" significantur omnes qui confessi sunt solam fidem, et propterea nihili fecerunt opera charitatis, et idcirco damnaverunt duo sancta illa Essentialia Ecclesiae Novae; per "nomina" significantur qui tales sunt, "nomen" enim significat quale hominis (81, 122, 165) 1 et per "millia septem" significantur omnes qui tales, idem enim per "septem millia" quod per "septem" significatur, sicut per "duodecim millia" idem quod per duodecim," (11, 348). Quod "septem" significent omnes et omnia, ac praedicentur de sanctis Caeli et Ecclesiae, et in opposito sensu de illis prophanatis, videatur (10, 391).

Footnotes:

1. 81 pro "31"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #165

Study this Passage

  
/ 962  
  

165. (Vers. 4.) "Habes pauca nomina etiam in Sardibus," significat quod inter illos etiam sint, qui in cultu suo vitam habent. - Per "pauca nomina" significantur aliqui qui tales sunt, ut nunc sequitur; "nomen" enim significat quale alicujus; causa est, quia unusquisque in mundo spirituali nominatur secundum quale suum (81); quale eorum, de quibus nunc, est, quod in cultu suo vitam habeant.

  
/ 962