From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #515

Study this Passage

  
/ 962  
  

515. (Vers. 13.) "Et in illa hora factus est terrae motus magnus; et decima pars urbis cecidit," significat tunc mutationem status apud illos insignem factam, et illos divulsos e Caelo in Infernum delapsos.- "In illa hora" significat tunc cum viderunt "binos testes" in Caelum ascendisse; et tamen in suis falsis permanserunt, ut mox supra (514) 1 , nam "bini illi testes prophetarunt" hoc est, docuerunt illos, (vers. 3), et postquam occisi sunt, et revixerunt, etiam viderunt illos ascendisse in Caelum, et usque non a falsis suis recesserunt; tunc terrae motus ille magnus factus est. Quod simile factum sit cum duabus Doctrinis Novae Hierosolymae, una de Domino, et altera de Vita secundum praecepta Decalogi, ex Memorabilibus post singula capita aliquantisper videri potest. Duae illae Doctrinae sunt "duo testes" de quibus hic. Per "terrae motum" significatur mutatio status (331), hic illorum interitus, quia in illo "decima pars urbis cecidit;" per "decimam partem" significantur omnes ibi, nam "decem" significant multum et omne (101), similiter "decima pars" seu "decimum," sicut "quarta pars" seu "quartum" idem cum "quatuor (322), et "tertia pars" seu "tertium" idem cum "tribus (400). Per "cadere" significatur delabi in Infernum, quod fit quando evulsi sunt e Caelo; nam urbes in Mundo spirituum quae in malis et falsis sunt, postquam illi qui ibi, visitati, informati et commoniti sunt, et usque permanent in suis malis et falsis, concutiuntur terrae motu, et per illum aperitur barathrum, in quod subsidunt; et tunc habitatores sibi apparent in fundo sicut in deserto, e quo singillatim amandantur in sua loca in Inferno. Quod ita factum sit cum hac urbe, videbitur infra (531).

Footnotes:

1. 514 pro "314"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #531

Study this Passage

  
/ 962  
  

531. His adjiciam hoc MEMORABILE: -

Subito correptus sum morbo paene lethali; totum caput ingravatum est: immissus fuit fumus pestilentus ex Hierosolyma, quae vocatur "Sodoma et Aegyptus;" fui semimortuus cum saevo dolore; exspectavi extremum: ita jacui in meo lecto per tres dies et dimidium. Spiritus meus talis factus est, et ex illo corpus meum.

Et tunc audivi circum me voces dicentium, "En jacet in platea urbis nostrae mortuus, qui praedicavit paenitentiam in remissionem peccatorum, et solum Christum hominem." Et interrogabant aliquos e Clero, num ille sepultura dignus sit. Dixerunt quod "Non: jaceat, spectetur." Abibant; redibant, subsannabant.

(Ex veritate ita mihi contigit, cum explicabatur hoc caput Apocalypseos.)

Auditae sunt tunc voces subsannantium graves, imprimis hae: "Quomodo potest paenitentia agi absque fide; quomodo potest Christus homo adorari ut Deus: dum gratis salvamur absque ullo nostro merito, quid opus tunc nisi sola fide quod Deus Pater miserit Filium Qui damnationem legis auferret, imputaret nobis meritum Ipsius, et sic coram Se justificaret nos, et absolveret nos praecone Sacerdote a peccatis, et tunc daret Spiritum Sanctum, Qui omne bonum in nobis operetur; annon haec sunt secundum Scripturam et quoque secundum rationem." His cohors adstans adplaudebat.

Audiebam haec, nec potui respondere, quia jacui paene mortuus; at post tres dies et dimidium spiritus meus convaluit, et quoad illum exivi a platea in urbem, et dixi iterum, "Paenitentiam agite, et credite in Christum, et remittentur vobis peccata, et salvabimini: si non, peribitis. Annon Ipse Dominus praedicavit paenitentiam in remissionem peccatorum, ac ut crederent in Ipsum; annon mandavit Discipulis ut idem praedicarent; anne plenaria securitas vitae sequitur vestrae fidei dogma."

Sed dixerunt, "Quid garris; Filiusne satisfecit; Paterne id imputavit, nos, qui credidimus hoc, justificavit: ducimur sic spiritu gratiae: quid tunc in nobis peccatum; quid tunc cum nobis mors. Capis hoc evangelium, praeco 'peccati et paenitentiae?'"

Sed tunc exivit vox e Caelo, dicens, "Quid fides impaenitentis nisi mortua; venit finis, venit finis super Vos securos, in oculis vestris inculpatos, in fide vestra justificatos, diabolos. Et subito tunc barathrum aperiebatur in medio illius urbis, seque dilatavit, et domus super domum cecidit, et absorpti sunt: et mox e lata voragine ebullivit aqua, et inundavit vastitatem.

Quando ita demersi sunt et visi inundati, desiderabam scire sortem illorum in profundo. Et dictum est mihi e Caelo, "Videbis et audies."

Et tunc coram oculis meis disparatae sunt aquae, quibus inundati visi sunt, quia aquae in mundo spirituali sunt correspondentiae, et inde apparent circum illos qui in falsis sunt: ac tunc mihi visi sunt in fundo arenoso ubi strues e lapidibus congestae, inter quas currebant, et lamentabantur quod ex magna sua urbe conjecti essent.

Ac vociferabantur et clamabant "Cur hoc nobis; annon sumus per fidem nostram mundi, puri, justi, sancti." Et alii, "Annon sumus per fidem nostram mundati, purificati, justificati et sanctificati." Et alii, "Annon sumus per fidem nostram tales facti, ut coram Deo Patre appareamus, videamur, reputemur, et coram Angelis declaremur, sicut mundi, puri, justi et sancti." "Sumusne reconciliati, propitiati, expiati, et sic exsoluti, abluti et abstersi a peccatis; sublatane est a Christo damnatio legis; cur itaque ut damnati huc conjecti sumus. Audivimus ab audace praecone peccati in magna nostra urbe. 'Credite in Christum, et agite paenitentiam.' Annon credidimus in Christum, cum in meritum Ipsius; et annon egimus paenitentiam, cum confessi sumus quod simus peccatores. Cur itaque hoc nobis evenit."

Sed tunc audita est vox ad illos a latere, "An scitis ullum peccatum in quo estis; an usquam exploravistis vos; an ideo fugistis aliquod malum ut peccatum contra Deum (et qui non fugit illud, est in illo); estne peccatum Diabolus; quare estis de quibus Dominus dicit,

'Tunc incipietis dicere, Edimus coram Te et bibimus, et in plateis nostris, docuisti; sed dicet, Dico vobis, non novi vos unde estis, discedite a Me omnes operarii iniquitatis' - (Luca 13:26-27);

ut et de quibus Matthaeus 7:22-23. Abite ergo, quisque in suum locum. Videtis antra in cavernas; intrate illuc, et dabitur ibi cuique vestrum suum opus ad faciendum, et tunc cibus ad mensuram operis; si non, usque fames urgebit vos ad intrandum."

Postea vox e Caelo facta est ad quosdam super terra, qui extra urbem illam magnam fuerunt (de quibus etiam vers. 13), dicens alte, "Cavete vobis, cavete vobis a consociatione cum similibus; annon potestis intelligere, quod mala quae vocantur peccata et iniquitates, immundum et impurum reddant hominem; quomodo potest homo ab illis mundari et purificari quam per actualem paenitentiam, et per fidem in Jesum Christum; actualis paenitentia est, explorare se, cognoscere et agnoscere sua peccata, se reum facere, confiteri illa coram Domino, implorare opem et potentiam resistendi illis, et sic desistere ab illis, et novam vitam agere, et haec omnia sicut a vobis. Facite ita semel aut bis in anno, quando acceditis ad Sanctam Communionem; et postea cum peccata, quorum reos vos fecistis, recurrunt, tunc vobiscum dicatis, 'Non volumus illa quia sunt peccata contra Deum.' Haec est paenitentia actualis. Quis non potest intelligere, quod qui non explorat et videt sua peccata, maneat in illis. Omne enim malum a nativitate jucundum est; jucundum enim est vindicare, scortari depraedare, blasphemare, imprimis dominari ex amore sui: annon jucundum facit ut non videantur; et si forte dicitur quod peccata sint, annon ex jucundo illorum excusatis illa, imo persuadetis vobis, et per falsa confirmatis, quod peccata non sint, et sic manetis in illis, et facitis illa postea plus quam prius: et hoc eo usque dum non scitis quid peccatum, imo num sit peccatum. Aliter fit cuivis qui paenitentiam actualiter agit; ille mala sua quae cognovit et agnovit, vocat peccata, ac ideo incipit illa fugere et aversari, ac jucundum illorum sentire injucundum; et quantum hoc fit, tantum videt et amat bona, et tandem sentit horum jucundum, quod est jucundum Caeli. Verbo, quantum quis rejicit Diabolum ad tergum, tantum adoptatur a Domino, et ab Ipso docetur, ducitur, detinetur a malis, et tenetur in bonis. Haec via est, et non alia ab Inferno ad Caelum."

Hoc mirabile est, quod quaedam insita renuentia, tergiversatio et aversatio pro paenitentia actuali sit Reformatis; quae tanta est, ut non possint adigere semet ad explorandum se, et ad videndum sua peccata, et ad confitendum illa coram Deo: est sicut horror invadat illos cum id intendunt. Quaesivi permultos in mundo spirituali de eo, et dixerunt omnes quod hoc sit supra vires illorum. Cum audiverunt quod Pontificii usque hoc faciant, hoc est, quod explorent se, et palam confiteantur peccata sua coram monacho, valde mirati sunt; et insuper quod Reformati non possint id facere in occulto coram Deo, tametsi id illis aeque injunctum est ante quam ad Sacram Caenam accedunt. Et quidam ibi inquisiverunt cur hoc; et invenerunt quod sola fides talem impaenitentiae statum et tale cor induxerit. Et tunc datum est illis videre, quod illi ex Pontificiis qui adorant Christum, et non invocant Sanctos, et non adorant ita dictum Vicarium, et aliquem Ejus Clavigerum, salventur.

Post haec auditum est sicut tonitru, et vox loquens e Caelo, dicens, "Miramur; dic ad caetum Reformatorum 'Credite in Christum et agite paenitentiam, et servabimini.'"

Et dixi; ac insuper, "Estne Baptismus Sacramentum paenitentiae, et inde introductio in Ecclesiam; quid aliud patrini pro baptizando spondent, quam ut abdicet Diabolum et ejus opera. Estne Sacra Caena Sacramentum paenitentiae, et inde introductio in Caelum. Diciturne ad communicantes ut omnino ante accessionem paenitentiam agant. Estne Catechismus, doctrina universalis Ecclesiae Christianae, docens paenitentiam. Diciturne ibi in sex praeceptis secundae Tabulae, 'Hoc et illud malum non facies;' et non dicitur, Hoc et illud bonum facies. Inde potestis scire, quod quantum quis malum fugit, tantum bonum amet; et quod prius non sciatis quid bonum, imo nec quid malum."

  
/ 962