From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #513

Study this Passage

  
/ 962  
  

513. "Et ascenderunt in Caelum in nube," significat sublationem in Caelum, et conjunctionem cum Domino ibi per Divinum Verum Verbi in Sensu literae ejus. - Per "ascendere in Caelum" significatur sublatio a Domino in Caelum, ut mox supra (512), hic quoque conjunctio cum Domino ibi, quia ascenderunt "in nube;" per "nubem" enim significatur Sensus literae Verbi (24), et per hunc est conjunctio cum Domino, et consociatio cum angelis; videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (62-69).

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #62

Study this Passage

  
/ 962  
  

62. "Et habeo claves inferni et mortis," significat quod Solus salvare possit. - Per "claves" significatur potentia aperiendi et claudendi, hic potentia aperiendi infernum, ut homo educi possit, et claudendi, ne dum eductus est, reintret; homo enim natus est in mala omnis generis, ita in inferno, nam mala sunt infernum; ex eo educitur a Domino, Cui potentia est aperiendi illud. Quod per "habere claves inferni et mortis," non intelligatur potentia conjiciendi infernum, sed potentia salvandi, est quia sequitur statim est haec, "Ecce Vivens sum in saecula saeculorum," per quae significatur quod Solus sit Vita aeterna (60), et Dominus nusquam aliquem in infernum conjicit, sed ipse homo semet. Per "claves" significatur potentia aperiendi claudendi etiam in Apocalypsi 3:7; 9:1; 20:1; tum apud Esajam 22:21-22; apud Matthaeum 16:19; et apud Lucam 11:52. Potentia Domini non solum est super Caelum sed etiam super infernum, nam infernum tenetur in ordine et connexu per oppositiones contra Caelum; quare Qui regit unum necessario reget alterum alioquin non potuisset homo salvari; Salvari est educi ab inferno.

  
/ 962