From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #510

Study this Passage

  
/ 962  
  

510. (Vers. 11.) Et post tres dies et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in illos, et steterunt super pedibus suis," significat quod duo illa Essentialia Novae Ecclesiae in fine prioris dum Nova Ecclesia inchoat et progreditur, a Domino vivificentur apud illos qui recipiunt. - Per "dies tres et dimidium" significatur ad finem et principium (505), ita a fine Ecclesiae quae adhuc est, ad principium novae; hic apud quos Nova Ecclesia inchoat et progreditur, quia dicitur nunc de "testibus," quod "spiritus vitae intraverit in illos, et steterint super pedibus;" per "spiritum vitae a Deo" significatur vita spiritualis, et per "stare super pedibus "significatur vita naturalis cum vita spirituali concordans, ac ita a Domino vivificari. Quod hoc significetur est quia per "spiritum vitae" intelligitur internum hominis, quod vocatur internus homo, qui in se spectatus est spiritualis, spiritus enim hominis cogitat et vult, ac cogitare et velle in se est spirituale; per "stare super pedibus" significatur externum hominis quod etiam vocatur externus homo, qui in se est naturalis, corpus enim loquitur et facit quod spiritus ejus cogitat et vult, ac loqui et facere est naturale; quod "pedes" significent naturalia videatur (49, 468).

Quid in specie per hoc intelligitur, dicetur: - Omnis homo qui reformatur, primum reformatur quoad internum hominem, et postea quoad externum. Internus homo non reformatur per solum scire et intelligere vera et bona per quae homo salvatur, sed per velle et amare illa; externus autem homo per loqui et facere illa quae internus homo vult et amat; et quantum hoc fit, tantum homo regeneratur. Quod non prius regeneretur, est quia internum ejus non prius est in effectu, sed solum in causa; et causa, nisi sit in effectu, dissipatur; est sicut domus fundata super glacie, quae cadit in fundum cum glacies a sole liquescit; verbo, est sicut homo absque pedibus super quibus stet et ambulet: simile est cum interno seu spirituali homine nisi fundetur in externo seu naturali. Hoc nunc est quod significatur per quod "bini testes steterint super pedibus postquam spiritus a Deo intraverit in illos;" et quoque per similia apud Ezechielem:

Jehovah "dixit ad me, Propheta super spiritu; et cum prophetavi, intravit in illos spiritus, et steterunt super pedibus," (37:9-10); 1

apud eundem,

Vox loquens ad me dixit, "Fili hominis, sta super pedibus tuis, tunc intravit in me spiritus et statuit me super pedes," (2:1-2);

et apud eundem,

"Cecidi super facies meas; sed venit in me spiritus, et erexit me super pedes meos," (3:23-24).

Hoc etiam est quod intelligitur per Domini verba ad Petrum:

"Dixit Petrus, non laves pedes meos tantum, sed et manus et caput; dixit illi Jesus, qui lotus est, non opus habet nisi quoad pedes lavetur, et mundus est totus," (Johannes 13:9(, 10)).

Footnotes:

1. 10 pro "12"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #49

Study this Passage

  
/ 962  
  

49. (Vers. 15.) "Et Pedes Ipsius similes chalcolibano(, tanquam) in camino igniti," significat Divinum Bonum Naturale. - "Pedes" Domini significant Divinum Ipsius Naturale; "Ignis" seu "Ignitum significat Bonum; ac "Chalcolibanum" significat Bonum veri naturale; quare per "Pedes Filii Hominis similes chalcolibano tanquam in camino ignitos," significatur Divinum Bonum Naturale. Quod "Pedes" Ipsius hoc significent est ex correspondentia. Est in Domino, et inde a Domino, Divinum Caeleste, Divinum Spirituale, et Divinum Naturale; Divinum Caeleste intelligitur per "Caput" Filii Hominis, Divinum Spirituale per Ipsius "Oculos" et per "Pectus" quod Zona aurea cinctum erat, et Divinum Naturale per Ipsius "Pedes." Quia haec Tria in Domino sunt, ideo etiam illa tria in Caelo Angelico sunt; Tertium seu supremum Caelum est in Divino Caelesti, Secundum seu medium Caelum est in Divino Spirituali, ac Primum seu ultimum Caelum, in Divino Naturali; similiter Ecclesia in terris: Universum enim Caelum coram Domino est sicut Unus Homo, in quo illi qui in Divino Caelesti Domini sunt, faciunt Caput, qui in Divino Spirituali faciunt Corpus, et qui in Divino Naturali faciunt Pedes: inde etiam in unoquovis homine, quia creatus est ad imaginem Dei, tres illi gradus sunt, qui Sicut aperiuntur, fit ille Angelus Caeli vel tertii, vel secundi, vel ultimi. Inde quoque est, quod in Verbo tres Sensus sint, Caelestis, Spiritualis et Naturalis: quod ita sit, videatur in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia, in specie in Parte Tertia, in qua de Tribus illis Gradibus actum est. Quod Pedes, Plantae et Calcanei correspondeant Naturalibus apud hominem, et ideo in Verbo significent Naturalia, videatur in Arcanis Caelestibus Londini editis (2162, 4938-4952). Divinum Bonum Naturale etiam significatur per Pedes in sequentibus locis; apud Danielem:

"Sustuli oculos meos, et vidi; ecce vir indutus linteis, cujus lumbi cincti auro Uphasi, corpus ejus sicut tharschisch, et oculi ejus sicut faces ignis, brachia ejus et Pedes ejus sicut splendor aeris laevigati," (10:5-6);

in Apocalypsi:

"Vidi angelum descendentem e Caelo, Pedes ejus tanquam columnae ignis," (10:1);

et apud Ezechielem:

"Pedes Cheruborum erant micantes sicut splendor aeris laevigati," (1:7);

quod Angeli et Cherubi ita visi fuerint, erat quia Divinum Domini in illis repraesentabatur. Quoniam Ecclesia Domini est sub Caelis, ita sub pedibus Domini, ideo vocatur illa "Scabellum Pedum" Ipsius, in his locis:

"Gloria Libani ad te veniet ad decorandum locum Sanctuarii Mei, locum Pedum Meorum honorabilem reddam, et incurvabunt se ad volas Pedum tuorum," (Esaias 60:13-14);

"Caelum Thronus Meus, ac Terra Scabellum Pedum Meorum," (Esaias 66:1);

Deus "non recordatur Scabelli Pedum Suorum in die irae," (Threni 2:1); 1

"Adorate Jehovam versus Scabellum Pedum Ipsius," (Psalm. 99:5); 1

"Ecce audivimus de Eo in Ephrata" (Bethlechem); "intrabimus in habitacula Ipsius, incurvabimus nos Scabello Pedum Ipsius," (Psalm. 132:6-7). 3

Inde est, quod Adorantes ceciderint ad Pedes Domini, (Matthaeus 28:9; Marcus 5:22; Luca 8:41; Johannes 11:32);

tum, quod Osculati Pedes Ipsius, et absterserint capillis suis, (Luca 7:37-38, 44-46; Johannes 11:2; 12:3).

Quia per "Pedes" significatur Naturale, ideo dixit Dominus ad Petrum, cum lavit ejus pedes,

"Qui lotus est, non opus habet, nisi quoad pedes lavetur, et mundus est totus," (Johannes 13:10);

"lavare pedes" est purificare Naturalem hominem; qui cum purificatus est, etiam totus homo purificatus est, ut multis ostensum est in Arcanis Caelestibus et in Doctrinis Novae Hierosolymae. Naturalis homo, qui etiam est Externus homo, purificatur, dum ille fugit mala, quae Spiritualis seu Internus homo videt quod mala sint et fugienda. Nunc quia Naturale hominis per "Pedes" intelligitur, et hoc pervertit omnia, si non lotum seu purificatum est, ideo dicit Dominus,

"Si Pes tuus scandalizaverit te, abscinde eum; melius est tibi claudum ingredi vitam, quam duos pedes habere, et conjici in gehennam in ignem inexstinguibilem," (Marcus 9:45);

hic non intelligitur pes, sed Naturalis homo. Simile intelligitur per Proculcare Pedibus bonum pascuum; et per turbare Pedibus aquas, (Ezechiel 32:2; 34:18-19; Daniel 7:7, 19; et alibi).

Quoniam per Filium Hominis intelligitur Dominus quoad Verbum, patet quod per "Pedes" Ipsius etiam intelligatur Verbum in Sensu naturali, de quo multum actum est in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra; ut et, quod Dominus in Mundum venerit, ut impleret omnia Verbi, et per id fieret Verbum etiam in ultimis (98-100); sed hoc arcanum est pro illis qui in Nova Hierosolyma erunt. Divinum Naturale Domini etiam significatum est per Serpentem aeneum ex mandato a Mose in deserto erectum, a cujus inspectione omnes qui a serpentibus morsi erant, sanati sunt, (Numeri 21:6, 8-9);

quod significaverit Divinum Naturale Domini, et quod salventur qui spectant ad illud, docet Ipse Dominus apud Johannem:

"Sicut Moses exaltavit Serpentem in deserto, ita oportet exaltari Filium Hominis, ut omnis qui credit in Ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam," (3:14-15).

Quod serpens ille ex Aere factus sit, est quia Aes ut Chalcolibanum significat Naturale quoad bonum, videatur infra (775).

Footnotes:

1. 1 pro "7"

3. 6, 7 pro "6"

  
/ 962