From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #489

Study this Passage

  
/ 962  
  

489. "Et Civitatem sanctam conculcabunt mensibus quadraginta duobus," significat quod disperserit omne verum Verbi usque ut non aliquid supersit. - Per "sanctam civitatem" seu urbem, intelligitur sancta Hierosolyma, et per "sanctam Hierosolymam" intelligitur Nova Ecclesia quae in veris doctrinae est, "sanctum" enim praedicatur de Divino Vero (173), et "urbs" significat doctrinam (194); quare per "conculcare" illam civitatem seu urbem, significatur dispergere vera doctrinae ejus; per "menses quadraginta duos" significatur usque ad finem dum non aliquid superest: per vera doctrinae intelliguntur vera ex Verbo, quia inde est doctrina Ecclesiae et omne ejus. Quod illi qui in internis Ecclesiae hodie sunt, ita disperserint vera Verbi et inde doctrinae Ecclesiae, et omne ejus, describitur in hoc capite per "Bestiam ascendentem ex abysso," quod "occiderit binos Testes," (vers. 7); et quoque videri potest ex Memorabilibus e mundo spirituali, quae singulis capitibus annexa sunt. Quod per "menses quadraginta duos" significetur usque ad finem dum non aliquod verum et bonum Ecclesiae superest, est quia per "quadraginta duo" simile significatur quod per sex septimanas, sexies enim septem sunt quadraginta duo, et per "sex septimanas" significatur completum usque ad finem; numerus enim sex id significat, ac "septimana" statum, et "septima septimana" statum sanctum, qui est status novus Ecclesiae, quando Dominus init Regnum. Simile significatur per hunc numerum in sequentibus:

Datum Bestiae ascendenti ex mari "os loquens magna et blasphemias, et data est illi potestas faciendi illud menses quadraginta duos," (Apocalypsis 13:5);

((videatur) 583). Quod "sex" significent completum ad finem, est quia "tria" id significant (505); et "sex" sunt duplum eorum, ac duplum et simplex in numeris, ejusdem significationis sunt; praeterea simile significatur per hunc numerum, quod per tria et dimidium, quia "menses quadraginta duo" faciunt annos tres et dimidium. Quod dicantur "menses," est quia per "mensem" significatur status plenus (Ut Esaias 66:23; Apocalypsis 22:1-2; Genesis 29:14; Numeri 11:18, 19, 20; Deuteronomius 21:11, 13).

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #173

Study this Passage

  
/ 962  
  

173. "Haec dicit Sanctus Verus," significat Dominum quoad Divinum Verum. - Quod sit Dominus, patet; quod "Sanctus Verus" sit Dominus quoad Divinum Verum, est quia Dominus vocatur "Sanctus" ex Divino Suo Vero, et "Justus" ex Divino Suo Bono; inde est quod Divinum Ipsius procedens, quod est Divina Veritas, dicatur "Spiritus Sanctus," ac Spiritus Sanctus hic est "Sanctus Verus." In Verbo saepius dicitur "Sanctum," et ubivis de Vero; et quia omne Verum, quod in se verum est, est ex Bono et a Domino, est id Verum quod Sanctum vocatur; at Bonum, ex quo est Verum, vocatur Justum; inde est, quod Angeli qui in veris sapientiae sunt et vocantur spirituales, dicantur "Sancti," et Angeli qui in bono amoris sunt, et vocantur caelestes, dicantur "Justi;" similiter homines in Ecclesia. Inde quoque est, quod Prophetae et Apostoli dicantur "Sancti," per "Prophetas" enim et "Apostolos" significantur vera Doctrinae Ecclesiae. Inde etiam est, quod Verbum dicatur Sanctum, Verbum enim est Divinum Verum; tum quod Lex in arca in Tabernaculo, dicta sit Sanctum sanctorum, et quoque Sanctuarium. Inde etiam est, quod Hierosolyma dicatur sancta, per "Hierosolymam" enim significatur Ecclesia quae in Divinis veris est. Inde etiam est quod Altare, Tabernaculum, Vestes Aharonis et filiorum ejus, dicta fuerint sancta postquam uncta fuerunt oleo, oleum enim significat bonum amoris, et hoc sanctificat, et omne sanctificatum se refert ad verum. Quod Dominus sit Solus Sanctus quia est Ipsum Divinum Verum, patet ex his:

"Quis non glorificet Nomen Tuum, Domine, quia es Solus Sanctus' (Apocalypsis 15:4);

"Redemptor tuus Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocabitur," (Esaias 54:5);

"Sic dixit Jehovah, Redemptor Israelis, Sanctus Ipsius," (Esaias 49:7);

"Quod ad Redemptorem nostrum, Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius, Sanctus Israelis," (Esaias 47:4);

"Dixit Jehovah, Redemptor vester, Sanctus Israelis," (Esaias 43:14);

"In die illo innitentur Jehovae Sancto Israelis, in veritate," (Esaias 10:20).

(Praeter alibi, ut Esaias 4; 5:19; 12:6; 17:7; 29:19; 30:11-12; 41:16; 45:11, 25; 48:17; 55:5; 60:9; 1 Jeremias 50:29; 2 Daniel 4:10, 20 (B.A. 13, 23) Psalm. 78:41).

Quoniam Dominus est Ipsum Sanctum, ideo Angelus dixit ad Mariam,

"Sanctum Quod nascetur ex te, vocabitur Filius Dei," (Luca 1:35);

et Dominus de Se Ipso,

"Pater Sanctifica illos in Veritate, Verbum Tuum Veritas est; pro illis Sanctifico Ne Ipsum, ut etiam illi sint Sanctificati in Veritate," (Johannes 17:17, 19); 3

ex his patet, quod Veritas quae a Domino est, sit ipsa Sanctitas, quia Ipse est Solus Sanctus; de quo ita Dominus:

"Quando venerit Spiritus Veritatis, ducet vos in omnem veritatem; non loquetur ex Se Ipso, ex Meo accipiet et annuntiabit vobis," (Johannes 16:13-15);

"Paracletus Spiritus Sanctus, ille vos docebit omnia," (Johannes 14:26);

quod "Spiritus Sanctus" sit Vita Sapientiae Domini, ita Divina Veritas, in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (51) videatur. Ex his constare potest, quod "Sanctus Verus" sit Dominus quoad Divinum Verum. Quod "Sanctum" dicatur de Vero, ac "Justum" de Bono, patet ex locis in Verbo ubi utrumque dicitur; ut ex his:

"Qui Justus est justificetur adhuc, qui Sanctus est sanctificetur adhuc," (Apocalypsis 22:11);

"Justae et Verae sunt viae Tuae, Rex Sanctorum," (Apocalypsis 15:3); "Ad serviendum Ipsi in Sanctitate et Justitia," (Luca 1:(74,) 75);

"Herodes timebat Johannem, sciens quod esset vir Justus et Sanctus," (Marcus 6:20);

"Byssinum sunt Justitiae Sanctorum," (Apocalypsis 19:8).

Footnotes:

1. xlv. pro "xliv."

2. l. pro "i."

3. xvii. pro "xviii."

  
/ 962