From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #477

Study this Passage

  
/ 962  
  

477. (Vers. 7.) "Sed in diebus vocis septimi Angeli, quando futurus clangere" significat explorationem et manifestationem status Ecclesiae finalem, quod peritura (sit), si non Nova a Domino instauretur. - Quod per "clangere tuba" significetur explorare et manifestare statum vitae illorum qui ab Ecclesia sunt, proinde etiam statum Ecclesiae, videatur supra (397); et quia septem Angeli clangebant, per "vocem septimi Angeli" significatur exploratio et manifestatio finalis, quae est quod Ecclesia peritura sit, si non Nova a Domino instauretur; quod peritura sit, intelligitur per quod "tempus non erit amplius (476), et quod nova Ecclesia a Domino instauranda sit, intelligitur per illa quae nunc sequuntur.

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #476

Study this Passage

  
/ 962  
  

476. "Quod tempus non erit amplius," significat quod non aliquis status Ecclesiae, seu aliqua Ecclesia, nisi agnoscitur unus Deus, et quod Dominus sit Ille. - Per "tempus" significatur status, et quia hic de Ecclesia agitur, significatur status Ecclesiae; inde per quod "tempus non erit amplius" significatur quod non aliquis status Ecclesiae: quod etiam intelligatur, quod non aliqua Ecclesia sit, nisi agnoscitur unus Deus, et quod Dominus sit Ille, sequitur. At quid hodie: quod Deus Sit unus, non negatur, sed quod Dominus Sit Ille, negatur; et tamen non datur unus Deus, et simul Trinitas in Quo, nisi Dominus: quod Ecclesia sit ab Ipso Qui est Salvator et Redemptor, non negatur, at quod Ipse ut Salvator et Redemptor immediate adeundus sit, negatur: inde patet, quod Ecclesia exspiratura sit, nisi Nova existat, quae Dominum Solum pro Deo Caeli et Terrae agnoscit, et propterea Ipsum immediate adit (videatur Matthaeus 28:18); quare hoc, quod "tempus non erit amplius," hoc est, quod non Ecclesia, se refert ad illa quae in hoc capite Sequuntur (vers. 7), et haec ad illa quae in cap. 11 (vers. 15), ubi dicitur quod futura sit Ecclesia, quae Solius Domini erit. Quod per "tempus" significetur status, est quia in mundo spirituali non metiuntur tempora per dies. Septimanas, menses et annos, sed per status, qui sunt progressiones vitae eorum, ex quibus recordantur praeteritorum; de quibus videatur Opus de Caelo et Inferno Londini anno 1758 editum (162-169), ubi de Tempore in Caelo actum est. Quod status Ecclesiae hic per "tempus" intelligatur, est quia dies et nox, mane et vespera, aestas et hyems, faciunt tempus in mundo, et illa in spirituali Sensu intellecta faciunt status Ecclesiae; quare dum hi status non amplius sunt, non est aliqua Ecclesia; et tunc non est, quando non bonum et verum est amplius, ita quando lux veri est caligo, et calor boni est frigus; haec sunt quae intelliguntur per quod "non tempus amplius." Similia intelliguntur per haec in Verbo:

Bestia quarta "cogitabit immutare Tempora," (Daniel 7:25);

"Erit dies unus qui notus Jehovae, non dies nec nox," ita non tempus, (Sacharias 14:7);

"Occidere faciam solem in meridie, et obtenebrabo terram in die lucis," ita nec tempus, (Amos 8:9);

"Malum unum ecce venit, finis venit, venit finis, venit mane super te habitator terrae, venit Tempus," (Ezechiel 7:5-7);

"mane" est principium Ecclesiae Novae (151), quare dicitur "venit tempus."

  
/ 962