From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #470

Study this Passage

  
/ 962  
  

470. "Et posuit pedem dextrum super mari et sinistrum super terra," significat quod Dominus sub Suo Auspicio et Dominio habeat universam Ecclesiam, tam illos ibi qui in externis ejus sunt, qua in illos ibi qui in internis ejus. - Per "mare et terram" significatur universa Ecclesia, per "mare" Ecclesia externa, hoc est, illi qui in externis ejus sunt, et per "terram" Ecclesia interna, hoc est, illi qui in internis ejus sunt (398) per "ponere pedes super illis," significatur omnia Sibi subjecta habere, proinde sub Divino Suo Auspicio et Dominio. Quoniam Ecclesia Domini in terris est sub Caelis, ideo vocatur illa "scabellum pedum Ipsius," ut in his locis:

"Projecit e Caelo in terram decus Israelis, non recordatur Scabelli pedum Suorum," (Threni 2:1);

"Terra Scabellum pedum Meorum," (Esaias 66:1);

"Intrabimus in Habitacula Ipsius, incurvabimus nos Scabello pedum Ipsius," (Psalm. 132:7); 1

"Non jurabis per Caelum, quia Thronus Dei est, neque per Terram, quia Scabellum pedum Ipsius," (Matthaeus 5:34-35);

"Locum pedum Meorum honorabilem reddam," (Esaias 60:13);

"Dominari fecisti Ipsum super opera 2 manuum Tuarum, omnia posuisti sub Pedes Ipsius," (Psalm. 8:7 (B.A. 6);

haec de Domino. Quod "pedem dextrum posuerit super mari, et sinistrum super terra," est quia illi qui in Ecclesiae externis sunt, non ita confirmaverunt falsa apud se, sicut qui in internis ejus sunt.

Footnotes:

1Psalm. 132:7 pro "Matthaeus 5:34-35"

2. opera pro "omnia"

  
/ 962  
  

The Bible

 

Psalms 132:7

Study

       

7 We will go into his tabernacles: we will worship at his footstool.