From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #468

Study this Passage

  
/ 962  
  

468. "Et Pedes Ejus sicut columnae ignis," significat Divinum Naturale Domini quoad Divinum Amorem, quod sustentat omnia. Hoc etiam patet ex explicatis supra (49), ubi de Filio Hominis dicitur, quod "Pedes Ipsius essent similes chalcolibano tanquam in camino igniti." Causa, quod Pedes Ipsius visi Sint sicut "columnae igni," est quia Divinum Naturale Domini, quod in se est Divinum Humanum quod in mundo Suscepit, sustentat Divinum Ipsius ab aeterno. Sicut corpus animam, et similiter sicut Sensus naturalis Verbi Sustentat Sensum spiritualem et caelestem ejus, de quo videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (27-49). Quod "pedes" significent naturale, videatur (49), et "columna" sustentaculum (191); quod "Ignis" significet amorem, est quia ignis spiritualis non aliud est; quare in solenni cultu oratur, ut "Ignis caelestis accendat corda," hoc est, amor caelestis. Quod sit correspondentia inter ignem et amorem, noscitur ex eo, quod homo incalescat ex amore, ac frigescat ex deprivatione ejus; non aliud est quod facit calorem vitalem, quam amor in utroque sensu. Origo correspondentiarum est ex duobus Solibus, uno in Caelis qui est purus Amor, et alter in Mundo qui est purus Ignis; inde quoque est correspondentia omnium spiritualium et naturalium. Quoniam "Ignis" significat Amorem Divinum, ideo "Jehovah visus est Mosi super Monte Chorebo in rubo in Igne, (Exodus 3:1-3);

Et descendit super montem Sinai in Igne, (Deuteronomius 4:36).

Et ideo Septem lucernae Candelabri in Tabernaculo quavis vespera accendebantur, ut arderent coram Jehovah, (Leviticus 24:2-4).

Tum, quod Ignis jugiter arderet super Altari, et non exstingueretur, (Leviticus 6:6 (B.A. 13));

Quodque ex Altari acciperent Ignem in thuribulis et suffirent, (Leviticus [NCBSP: 16:]12-13; Numeri 17:11-12 (B.A. 16:46-47));

Quod Jehovah iverit coram filiis Israelis noctu in Columna Ignis, (Exodus 13:21-22);

Quod super Habitaculo esset Ignis noctu, (Exodus 40:38; Psalm. 105:39; Esaias 4:5-6); 1

Quod Ignis e Caelo consumpserit holocausta super Altari, in signum beneplaciti, (Leviticus 9:24; 1 Regnum 18:38);

Quod holocausta vocata sint Ignita Jehovae, et Ignita odoris quietis Jehovae, (Exodus 29:18; Leviticus 1:9, 13, 17; 2:2, 9-11; 3:5, 16; 4:31, 35; 2 5:12; 6:11 (B.A. 18); 3 21:6; Numeri 28:2; Deuteronomius 18:1); 4

Quod oculi Domini visi sint sicut Flamma ignis, (Apocalypsis 1:14; 5 2:18; 19:12; 6 Daniel 10:5-6);

Quod septem Lampades ignis arderent coram Throno, (Apocalypsis 4:5).

Inde patet, quid significatur per Lampades cum oleo et absque oleo, (Matthaeus 25:1-11);

per "oleum" intelligitur ignis, et sic amor; praeter multis aliis in locis. Quod "ignis" in opposito sensu significet amorem infernalem, patet a tam multis locis illi Verbo, ut vanum sit illa adducere propter copiam; videatur aliquid de eo in Opere de Caelo et Inferno Londini edito (566-575).

Footnotes:

1. 39 pro "37, 39"

2. 31, 35 pro "15"

3. 11 pro "30"

4. xviii. pro "xvii."

5. 14 pro "13"

6. xix. pro "xv."

  
/ 962  
  

The Bible

 

Leviticus 3

Study

   

1 Quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino.

2 Ponetque manum super caput victimæ suæ, quæ immolabitur in introitu tabernaculi testimonii, fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per altaris circuitum.

3 Et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino, adipem qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis est intrinsecus :

4 duos renes cum adipe quo teguntur ilia, et reticulum jecoris cum renunculis.

5 Adolebuntque ea super altare in holocaustum, lignis igne supposito, in oblationem suavissimi odoris Domino.

6 Si vero de ovibus fuerit ejus oblatio et pacificorum hostia, sive masculum obtulerit, sive feminam, immaculata erunt.

7 Si agnum obtulerit coram Domino,

8 ponet manum suam super caput victimæ suæ : quæ immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii : fundentque filii Aaron sanguinem ejus per circuitum altaris.

9 Et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino : adipem et caudam totam

10 cum renibus, et pinguedinem quæ operit ventrem atque universa vitalia, et utrumque renunculum cum adipe qui est juxta ilia, reticulumque jecoris cum renunculis.

11 Et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini.

12 Si capra fuerit ejus oblatio, et obtulerit eam Domino,

13 ponet manum suam super caput ejus : immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii, et fundent filii Aaron sanguinem ejus per altaris circuitum.

14 Tollentque ex ea in pastum ignis dominici, adipem qui operit ventrem, et qui tegit universa vitalia :

15 duos renunculos cum reticulo, quod est super eos juxta ilia, et arvinam jecoris cum renunculis :

16 adolebitque ea super altare sacerdos in alimoniam ignis, et suavissimi odoris. Omnis adeps, Domini erit

17 jure perpetuo in generationibus, et cunctis habitaculis vestris : nec sanguinem nec adipem omnino comedetis.