From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #466

Study this Passage

  
/ 962  
  

466. "Circumdatum nube et iris Supra caput," significat Divinum Naturale et Divinum Spirituale Ipsius. - Per "nubem," qua circumdatus, significatur Divinum Naturale; quare Verbum in Sensu naturali, quod etiam est ab Ipso, ita Ipsius et Ipse, significatur per "nubem (24); per "iridem" significatur Divinum Spirituale, quod quia est supra Naturale, ideo Iris visa est supra caput. Sciendum est, quod Dominus in Divino Suo Naturali sit apud homines, in Divino autem Spirituali apud Angelos Regni spiritualis, et in Divino Caelesti apud Angelos Regni caelestis; sed usque non est divisus, at apparet cuique secundum quale ejus. Divinum Spirituale Domini etiam significatur per "iridem" apud Ezechielem:

Super expanso Cheruborum "similitudo Throni, et super illo aspectus Hominis: et ex igne lumborum Ejus sicut aspectus Iridis quae in nube in die pluviae; hic aspectus gloriae Jehovae," (1:26-28); 1

per 'Thronum" significatur Caelum, per "Hominem super illo" Dominus, per "ignem lumborum" amor caelestis, et per "iridem" Divinum Verum spirituale, quod etiam est Divinae Sapientiae Ipsius. Per "iridem," de qua haec apud Mosen,

"Arcum Meum dedi in nube, qui erit in signum foederis inter Me et inter Terram:" et cum videro illum in nube, "recordabor foederis aeterni," (Genesis 9:12-17),

non aliud intelligitur quam Divinum Verum spirituale in naturali apud hominem qui regeneratur, fit enim homo, cum regeneratur, a naturali spiritualis; et quia tunc est conjunctio Domini cum illo, ideo dicitur, quod arcus in nube esset "in Signum foederis." "Foedus" significat conjunctionem. Quod non aliqua conjunctio Domini cum homine sit per irides in mundo, patet.

Footnotes:

1. 26-28 pro "26, 28, 29"

  
/ 962  
  

The Bible

 

Genesis 9:12-17

Study

      

12 Dixitque Deus : Hoc signum fœderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas :

13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me et inter terram.

14 Cumque obduxero nubibus cælum, apparebit arcus meus in nubibus :

15 et recordabor fœderis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat : et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendum universam carnem.

16 Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram.

17 Dixitque Deus ad Noë : Hoc erit signum fœderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.