From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #464

Study this Passage

  
/ 962  
  

464. CAPUT X.

1. ET vidi alium Angelum fortem descendentem e Caelo, circumdatum nube, et iris supra caput, et facies Ejus sicut Sol, et pedes Ejus sicut Columnae ignis.

2. Et habebat in manu Sua Libellum apertum et posuit pedem Suum dextrum super mari, et Sinistrum super terra.

3. Et clamavit voce magna, sicut leo rugit, et cum clamavit locuta sunt septem tonitrua suas voces.

4. Et cum locuta sunt septem tonitrua voces suas, futurus sum scribere, et audivi vocem e Caelo dicentem mihi, Obsigna quae locuta sunt septem tonitrua, et ne illa scribas.

5. Et Angelus, Quem vidi stantem super mari et super terra, sustulit manum Suam in Caelum.

6. Et juravit per Viventem in saecula saeculorum, - Qui creavit Caelum et quae in eo, et Terram et quae in ea, et Mare et quae in eo, quod tempus non erit amplius.

7. Sed in diebus vocis septimi Angeli, quando futurus est Clangere et consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit Suis servis Prophetis.

8. Et vox, quam audivi e Caelo, iterum loquens cum me, et dicens, Abi, accipe Libellum apertum in manu Angeli stantis super (mari et super) terra.

9. Et abivi ad Angelum, dicens Ei, Da mihi Libellum; et dixit mihi, Accipe et devora illum, et amaricabit tuum ventrem, sed in ore tuo erit dulcis sicut mel.

10. Et accepit Libellum e manu Angeli, et devoravi illum, et erat in ore meo sicut mel dulcis; et cum devoravi illum amaricatus est venter meus.

11. Et dixit mihi, Oportet te iterum prophetare super populos et gentes et linguas et reges multos.

SENSUS SPIRITUALIS.

CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.

Agitur adhuc de exploratione et manifestatione illorum qui in ecclesiis reformatorum sunt: hic quid credunt de Domino, Quod sit Deus caeli et terra (ut Ipse docuit, Matthaeus 28:18), et quod humanum ipsius sit Divinum; Et quod hoc ibi non receptum sit, et quod aegre possit recipi, quamdiu dogma de justificatione per solam fidem cordibus insidet.

CONTENTA SINGULORUM VERSUUM.

1. "Et vidi alium Angelum fortem descendentem e Caelo," significat Dominum in Divina Majestate et Potentia (465); "circumdatum nube, et iris supra caput," significat Divinum Naturale et Divinum Spirituale Ipsius (469); "et facies Ejus sicut sol," significat Divinum Amorem et simul Divinam Sapientiam (467); "et pedes Ejus sicut columnae ignis," significat Divinum Naturale Domini quoad Divinum Amorem, quod sustentat omnia (468).

2. "Et habebat in manu Sua Libellum apertum," significat Verbum quoad id doctrinae ibi, quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et quod Humanum Ipsius sit Divinum (469); "et posuit pedem dextrum super mari et sinistrum super terra," significat quod Dominus sub Suo Auspicio et Dominio habeat universam Ecclesiam (470).

3. "Et clamavit voce magna sicut leo rugit," significat lamentationem gravem quod Ipsi Ecclesia sit ablata (n;. 471); "et cum clamavit, locuta sunt septem tonitrua voces suas," significat quod Dominus per universum Caelum detexerit quid in Libello (472).

4. "Et cum locuta sunt septem tonitrua voces suas, futurus sum scribere, et audivi vocem e Caelo dicentem mihi, Obsigna quae locuta sunt septem tonitrua, et ne illa scribas," significat quod illa quidem manifestentur, sed quod non recipiantur quam postquam illi, qui per "Draconem," "Bestiam" et "Pseudoprophetam" intelliguntur, e mundo spirituum ejecti sunt, quia periculum si prius (473).

5, 6. "Et Angelus, Quem vidi stantem super mari et super terra, sustulit manum Suam in Caelum, et juravit per Viventem in saecula saeculorum," significat contestationem et testificationem Domini per Se Ipsum (474); "Qui 1 creavit Caelum et quae in eo, et Terram et quae in ea, et Mare et quae in eo," significat qui vivificat omnes qui in Caelo et qui in Ecclesia sunt, ac omnia et singula apud illos, (51, 475); "quod tempus non erit amplius," significat quod non aliquis status Ecclesiae, seu aliqua Ecclesia, nisi agnoscitur unus Deus, et quoad Dominus sit Ille, (476).

7. "Sed in diebus vocis septimi Angeli, quando futurus clangere," significat explorationem et manifestationem status Ecclesiae finalem, quod peritura sit, si non Nova a Domino instauretur (477); "et consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit Suis servis Prophetis," significat quod tunc appariturum sit quod in Verbo utriusque Testamenti praedictum est et hactenus occultatum, quod post Ultimum Judicium super illos qui devastaverunt Ecclesiam, venturum sit Regnum Domini (478).

8. "Et vox quam audivi e Caelo iterum loquens cum me, dicens, Recipe libellum apertum in manu Angeli stantis super mari et super terra," significat mandatum e Caelo ut haurirent illam Doctrinam, sed ut manifestaretur per Johannem quomodo illa in Ecclesia reciperetur, antequam illi qui per "Draconem," "Bestiam" et "Pseudoprophetam" intelliguntur, remoti sunt (479).

9. "Et abivi ad Angelum, dicens Ei, Da mihi Libellum," significat motionem animi apud plures ad recipiendum Doctrinam (480); et dixit mihi, Accipe et devora illum, et amaricabit tuum ventrem, sed in ore tuo erit dulcis sicut mel," significat quod receptio ex agnitione quod Dominus sit Salvator et Redemptor, sit grata et amoena, at quod agnitio quod solus sit Deus Caeli et Terrae, et quod Humanum Ipsius sit Divinum, sit ingrata et molesta ex falsificationibus (481).

10. "Et accepi libellum e manu Angeli et devoravi illum, et erat in ore meo sicut mel dulcis; et cum devoravi illum, amaricatus est venter meus," significat ita factum, et sic manifestatum (482).

11. "Et dixit mihi, Oportet te iterum prophetare super populos et gentes et linguas et reges multos," significat quod quia ita est, adhuc docendum sit quales sunt qui in sola fide (483).

EXPLICATIO.

In hoc et in Sequente capite agitur de Domino, quod sit Deus Caeli et Terrae, et quod sit Deus etiam quoad Humanum; consequenter quod Jehovah sit Ipse. Quod de hoc in binis his capitibus agatur, videri potest ex singulis in Sensu spirituali, et ex clausula eorum, 11:15, 16, 17.

Footnotes:

1. Qui pro "Et Qui"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #475

Study this Passage

  
/ 962  
  

475. "Qui creavit Caelum et quae in eo, et Terra et quae in ea, et Mari et quae in eo," significat qui vivificat omnes qui in Caelo et qui in Ecclesia sunt, ac omnia et singula apud illos. - Per "creare" in naturali Sensu significatur creare, in spirituali autem Sensu per "creare" significatur reformare et regenerare (254, 290), quod etiam est vivificare; per "Caelum" intelligitur Caelum ubi sunt Angeli; per "terram et mare," significatur Ecclesia, per "terram" illi qui in internis ejus sunt, et per "mare" illi qui in externis ejus (398, 470); per "quae in illis" significantur omnia et singula apud illos.

  
/ 962