From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #455

Study this Passage

  
/ 962  
  

455. "Nam caudae illorum similes serpentibus habentes capita, et in his laedunt," significat causam, quod sensuales sint ac inversi, loquentes ore vera, falsificantes illa ex principio quod facit caput doctrinae religionis illorum, et sic fallunt. - Similia hic significantur, quae prius de "locustis (438, 439); sed ibi dicitur quod haberent "caudas similes scorpiis," hic autem similes "serpentibus," quia illi qui per "locustas" describuntur, ex Verbo, ex scientiis et eruditione loquuntur et persuadent, hi autem solum ex argumentis, quae sunt apparentiae veri et fallaciae; et qui ex illis concinne et sicut sapienter loquuntur, fallunt quidem, sed non in tantum. Per "serpentes" in Verbo significantur sensualia, quae sunt ultima vitae hominis, de quibus supra (424); causa est, quia omnia animalia significant affectiones hominis: quare etiam affectiones angelorum et spirituum in mundo spirituali apparent e longinquo sicut animalia, et affectiones mere sensuales sicut serpentes; causa est, quia serpentes humi repunt, et pulverem lambunt; ac sensualia sunt infima intellectus et voluntatis, exstant enim mundo proxime, et ex ejus objectis et jucundis, quae solum sensus corporis materiales afficiunt, nutriuntur. Serpentes noxii, qui plurium generum sunt, significant sensualia quae pendent ab affectionibus malis quae faciunt interiora mentis apud illos qui ex falsis mali insaniunt; ac serpentes innoxii significant sensualia quae pendent ab affectionibus bonis quae faciunt interiora mentis apud illos qui ex veris boni sapiunt. Sensualia pendentia ex affectionibus malis significantur per "serpentes" in his locis:

"Lambent pulverem sicut Serpens," (Micham 7:17);

"Serpentis panis pulvis," (Esaias 65:25);

Dictum Serpenti, "Super ventre tuo ambulabis, et pulverem comedes omnibus diebus vitae tuae," (Genesis 3:14);

describitur sic sensuale, quod, quia communicat cum Inferno, ubi omnes sensuales sunt, vertit sapientiam caelestem in insaniam infernalem in rebus spiritualibus.

"Ne laeteris Philisthaea, nam e radice Serpentis exibit basiliscus, cujus fructus Prester volans," (Esaias 14:29); 1

"Ova Aspidis ponunt: qui comedit de ovis ejus moritur, et quando quis exprimit, excluditur Vipera," (Esaias 59:5);

Quia filii Israelis cupiverunt redire in Aegyptum, morsi sunt a Serpentibus, (Numeri 21:4-9); 2

"redire in Aegyptum" significabat a spirituali fieri sensualis; quare dicitur,

"Mercenarii Aegypti averterunt se: vox ejus sicut Serpentes ibit," (Jeremias 46:21(, 22)).

Quia Dan erat ultima tribuum, et inde significabat ultimum Ecclesiae, quod est sensuale subjectum interioribus, ideo de illo ita dicitur:

"Dan Serpens super via mordens calcaneos equi, et cadet eques ejus retrorsum," (Genesis 49:17);

per "calcaneos equi" significantur ultima intellectus, quae sunt sensualia; per "mordere" significatur eis adhaerere; per "equitem" significatur inscitia ex illis, qua pervertit vera; quare dicitur, "cadet eques ejus retrorsum." Quoniam sensuales homines sunt callidi ac astuti sicut vulpes, ideo dicit Dominus,

"Estote prudentes sicut Serpentes," (Matthaeus 10:16);

sensualis enim homo loquitur et ratiocinatur ex apparentiis et fallaciis; et si dote argumentandi pollet, solerter scit confirmare omne falsum, et quoque haereticum de sola fide; et usque est hebes acie videndi verum, ut vix alius hebetior.

Footnotes:

1. 14:29 pro "15:9"

2. 4-9 pro "1-10"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #438

Study this Passage

  
/ 962  
  

438. (Vers. 10.) "Et habebant caudas similes scorpiis," significat vera Verbi falsificata, per quae inducunt stuporem. - Per "caudam" significatur ultimum capitis, quia cerebrum per spinam dorsi continuatur in caudam, quare caput et cauda unum faciunt sicut primum et ultimum dum itaque per "caput" significatur sola fides justificans et salvans, per "caudam" significantur omnes ejus confirmationes in summa, quae sunt ex Verbo, ita vera Verbi falsificata. Omnis qui ex propria intelligentia sumit principium Religionis, et ponit id in caput, ille ex Verbo sumit confirmantia, et ponit haec in caudam sic inducit aliis stuporem, et sic laedit; quare dicitur, quod "haberent caudas similes scorpiis," et mox quod "aculei essent in caudis illarum, et potestas illarum laedere homines" per "scorpium" enim significatur persuasivum inducens intellectui stuporem (425). Quod "cauda" sit continuatio cerebri per Spinam dorsi ad ultimum suum, quaere Anatomicum, et docebit; aut specta canem vel aliam feram cui est cauda, ac ei fave et adblandire, et videbis cristam dorsi mollescere, et caudam correspondenter moveri, et vicissim quod erigatur crista si exacerbas. Primum intellectus, quod pro principio sumitur, significatur per "caput," ac ultimum ejus per "caudam," etiam in his locis:

"Exscindet ex Israele Caput et Caudam: Senex et Honoratus Caput, Propheta autem Doctor mendacii Cauda," (Esaias 9:13-14 (B.A. 14-15));

"Non erit Aegypto opus, quod faciat Caput et Caudam," (Esaias 19:15). 1

Per Draconis septem Capita, et per Caudam, qua detraxit tertiam partem stellarum Caeli, et projecit in terram, (Apocalypsis 12:3(, 4));

tum etiam, per Caudas similes serpentibus, habentes capita, quibus laedunt (vers. 19 hujus capitis),

nec aliud significatur. Quoniam per "caudam" significatur ultimum, et ultimum est complexus omnium, ideo dixit Jehovah ad Mosen,

"Prehende Caudam serpentis; et prehendit, et factus est in baculum," (Exodus 4:3-4);

ac ideo mandatum est quod Caudam integram juxta spinam dorsi removerent, et illam cum adipibus, qui super extis, renibus, intestinis et jecore, sacrificarent, (Leviticus 3:9-11; 8:25; 9:19; Exodus 29:22).

Quod ultimum sit continens et complexus omnium priorum, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 38, 65, et in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia 209-222.

Footnotes:

1. 15 pro "13"

  
/ 962