From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #455

Study this Passage

  
/ 962  
  

455. "Nam caudae illorum similes serpentibus habentes capita, et in his laedunt," significat causam, quod sensuales sint ac inversi, loquentes ore vera, falsificantes illa ex principio quod facit caput doctrinae religionis illorum, et sic fallunt. - Similia hic significantur, quae prius de "locustis (438, 439); sed ibi dicitur quod haberent "caudas similes scorpiis," hic autem similes "serpentibus," quia illi qui per "locustas" describuntur, ex Verbo, ex scientiis et eruditione loquuntur et persuadent, hi autem solum ex argumentis, quae sunt apparentiae veri et fallaciae; et qui ex illis concinne et sicut sapienter loquuntur, fallunt quidem, sed non in tantum. Per "serpentes" in Verbo significantur sensualia, quae sunt ultima vitae hominis, de quibus supra (424); causa est, quia omnia animalia significant affectiones hominis: quare etiam affectiones angelorum et spirituum in mundo spirituali apparent e longinquo sicut animalia, et affectiones mere sensuales sicut serpentes; causa est, quia serpentes humi repunt, et pulverem lambunt; ac sensualia sunt infima intellectus et voluntatis, exstant enim mundo proxime, et ex ejus objectis et jucundis, quae solum sensus corporis materiales afficiunt, nutriuntur. Serpentes noxii, qui plurium generum sunt, significant sensualia quae pendent ab affectionibus malis quae faciunt interiora mentis apud illos qui ex falsis mali insaniunt; ac serpentes innoxii significant sensualia quae pendent ab affectionibus bonis quae faciunt interiora mentis apud illos qui ex veris boni sapiunt. Sensualia pendentia ex affectionibus malis significantur per "serpentes" in his locis:

"Lambent pulverem sicut Serpens," (Micham 7:17);

"Serpentis panis pulvis," (Esaias 65:25);

Dictum Serpenti, "Super ventre tuo ambulabis, et pulverem comedes omnibus diebus vitae tuae," (Genesis 3:14);

describitur sic sensuale, quod, quia communicat cum Inferno, ubi omnes sensuales sunt, vertit sapientiam caelestem in insaniam infernalem in rebus spiritualibus.

"Ne laeteris Philisthaea, nam e radice Serpentis exibit basiliscus, cujus fructus Prester volans," (Esaias 14:29); 1

"Ova Aspidis ponunt: qui comedit de ovis ejus moritur, et quando quis exprimit, excluditur Vipera," (Esaias 59:5);

Quia filii Israelis cupiverunt redire in Aegyptum, morsi sunt a Serpentibus, (Numeri 21:4-9); 2

"redire in Aegyptum" significabat a spirituali fieri sensualis; quare dicitur,

"Mercenarii Aegypti averterunt se: vox ejus sicut Serpentes ibit," (Jeremias 46:21(, 22)).

Quia Dan erat ultima tribuum, et inde significabat ultimum Ecclesiae, quod est sensuale subjectum interioribus, ideo de illo ita dicitur:

"Dan Serpens super via mordens calcaneos equi, et cadet eques ejus retrorsum," (Genesis 49:17);

per "calcaneos equi" significantur ultima intellectus, quae sunt sensualia; per "mordere" significatur eis adhaerere; per "equitem" significatur inscitia ex illis, qua pervertit vera; quare dicitur, "cadet eques ejus retrorsum." Quoniam sensuales homines sunt callidi ac astuti sicut vulpes, ideo dicit Dominus,

"Estote prudentes sicut Serpentes," (Matthaeus 10:16);

sensualis enim homo loquitur et ratiocinatur ex apparentiis et fallaciis; et si dote argumentandi pollet, solerter scit confirmare omne falsum, et quoque haereticum de sola fide; et usque est hebes acie videndi verum, ut vix alius hebetior.

Footnotes:

1. 14:29 pro "15:9"

2. 4-9 pro "1-10"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #424

Study this Passage

  
/ 962  
  

424. (Vers. 3.) "Et ex fumo exiverunt Locustae in terram," significat quod ex illis falsa in extremis, qualia sunt illis qui sensuales facti sunt, et omnia vident et judicant ex sensibus et eorum fallaciis. - Falsa in extremis dicuntur, quae sunt in extremis vitae hominis, quae vocantur sensualia, de quibus infra; haec per "locustas" in Verbo significantur; at sciendum est, quod non apparuerint sicut locustae in campis, quae subsultant et devastant prata et sata, sed quod apparuerint sicut pygmei seu homunciones, quod etiam a descriptione illarum patet, ut quod "haberent coronas super capitibus, facies sicut hominum, capillos sicut mulierum, dentes sicut leonum, thoraces ferreos, et super se regem Angelum abyssi." Quod homunciones etiam ab antiquis dicti fuerint "locustae," concludi potest ex his:

Exploratores terrae Canaanis dixerunt "vidimus Nephilim filios Enakim, et fuimus in oculis eorum sicut Locustae," (Numeri 13:33); 1

Jehovah "Qui habitat super circulo terrae, et habitatores ejus sicut Locustae," (Esaias 40:22). 2

Sed quia falsa in extremis, qualia apud illos sunt, in Verbo significantur per "locustas," ideo vocati sunt "locustae," ut quoque "coronati" et "imperantes," apud Nahum:

"Comedet te ignis, comedet te sicut bruchus; multiplicate sicut bruchus, multiplica te sicut Locusta; coronati tui sicut Locusta, et imperantes tui sicut Locusta locustarum," (3:15, 17). 3

Quod falsa in extremis, quia consumunt vera et bona Ecclesiae nascentia apud hominem, per "locustas" quae consumunt gramina in campis et herbas in agris, significentur, constat ex his locis:

Semen multum educes in agrum, sed consumet illud Locusta," (Deuteronomius 28:38);

"Residuum Erucae comedet Locusta, et residuum Locustae comedet melolontha, et residuum melolonthae comedet bruchus," (Joel 1:4); 4

"Compensabo vobis annos quos consumpsit Locusta, melolontha, bruchus et eruca," (Joel 2:25). 5

Simile significatur per "locustas in Aegypto," de quibus ita apud Mosen:

"Extendit Moses baculum super terram Aegypti, et ventus orientalis produxit Locustam, et ascendit Locusta super omnem terram Aegypti; ante illum non fuit talis Locusta, et comedit omnem herbam agri;" et extendit Moses baculum, "et conjecta est Locusta in Mare Suph," (Exodus 10:12, 6 seq.);

et apud Davidem:

"Dedit brucho proventum eorum, et laborem eorum Locustae," ((Psalm. 88:46 [NCBSP: Psalm. 78:46]; videatur etiam) Psalm. 105:34-35);

per miracula in Aegypto describitur Ecclesiae vastatio, et per hoc miraculum vastatio per falsa in extremis: et extrema vitae hominis, quando clausa sunt interiora a quibus pendeant, sunt infernalia; quare "locustae conjectae sunt in mare Suph," per quod significatur Infernum.

Quoniam pauci hodie sciunt, quid intelligitur per Sensuale, et qualis est sensualis homo, ac "locustae" significant illum, ideo adducentur ex Arcanis nostris Caelestibus de illo sequentia: -

Quod Sensuale sit ultimum vitae mentis hominis, adhaerens et cohaerens quinque sensibus corporis ejus (5077, 5767, 9212, 9216, 9331, 9730); 7 Quod is sensualis homo dicatur, qui omnia judicat ex sensibus corporis, et qui nihil credit nisi quod oculis videre et manibus tangere potest, haec dicens esse aliquid, reliqua rejiciens (5094, 7693); Quod interiora mentis ejus, quae vident ex luce Caeli, clausa sint, ut ibi nihil veri, quod Caeli et Ecclesiae est (videatur 8 6564, 6844, 6845); Quod talis homo cogitet in extremis, et non interius ex aliqua luce spirituali (5089, 5094, 6564, 7693); Verbo, quod in crasso lumine naturali sint (6201, 6310, 6564, 6844, 6845, 6612, 6612, 6622, 6624); Quod inde interius sint contra illa quae Caeli et Ecclesiae sunt, sed quod exterius possint loqui pro illis, ardenter secundum dominationem per illa (6201, 6316, 6844, 6845, 6948, 6949); Quod docti et eruditi, qui se confirmaverunt profunde in falsis, et plus qui contra vera Verbi, caeteris sensuales sint (6316); Quod sensuales homines ratiocinentur acriter et solerter, quia cogitatio illorum est tam prope loquelam ut paene in illa, et sicut in labiis, et quia in loquela ex sola memoria ponunt omnem intelligentiam: tum quod quidam ex illis dextre possint confirmare falsa, et quod post confirmationem credant quod vera sint (195, 196, 5700, 10236); Sed quod ex fallaciis sensuum ratiocinentur et confirment, a quibus captatur et persuadetur vulgus (5084, 6948, 6949, 7693); Quod sensuales homines astuti sint et malitiosi prae reliquis (7693, 10236); Quod avari, adulteri, voluptuosi et dolosi, imprimis sensuales sint, tametsi coram mundo non tales apparent (6310); Quod interiora mentis eorum sint foeda et spurca (6201); Quod per illa communicent cum infernis (6311); Quod illi qui in infernis sunt, sensuales sint, et eo plus quo profundius (4623, 6311); Quod sphaera spirituum infernalium se conjungat cum sensuali hominis a tergo (6312); Quod illi qui ratiocinati sunt ex solis sensualibus, et inde contra genuina vera Ecclesiae, ab antiquis dicti fuerint serpentes arboris scientiae (195, 196, 197, 6398, 6399, 10313); 9 Porro, sensuale hominis et sensualis homo describitur (10236); et extensio sensualium apud hominem (9731); Quod sensualia ultimo loco esse debeant, et non primo; et quod apud hominem sapientem et intelligentem ultimo loco sint, et subjecta interioribus, at quod apud hominem insipientem primo loco sint, et dominantia; hi sunt qui proprie dicuntur sensuales (5077, 5125, 5128, 7645); Si sensualia ultimo loco sunt, quod per illa aperiatur via ad intellectum, ac elimentur vera per modum extractionis (5580); Quod sensualia illa proxime exstent mundo, et admittant quae e mundo alluunt, et quasi cribrent illa (9726); Quod homo per sensualia illa communicet cum mundo, et per rationalia cum Caelo (4009); Quod sensualia subministrent illa quae inserviunt interioribus mentis (5077, 5081); Quod sint sensualia subministrantia parti intellectuali et subministrantia parti voluntariae (5077); Quod nisi cogitatio a sensualibus elevatur, homo parum sapiat (5089); Quod sapiens homo supra sensualia cogitet (5089, 5094); Quod homo, cum cogitatio ejus supra sensualia elevatur, in lumen clarius veniat, et tandem in lucem caelestem (6183, 6313, 6315, 9407, 9730, 9922); Quod elevatio supra sensualia, et abductio ab illis, antiquis nota fuerit (6313); Quod homo spiritu suo animadvertere possit quae in mundo spirituali fiunt, si abduci possit a sensualibus, et elevari in lucem Caeli a Domino (6622); Causa est, quia corpus non cogitat sed spiritus hominis in corpore: et quantum in corpore, tantum obscure et in tenebris, et quantum non in corpore, tantum clare et in luce; sed in spiritualibus (4622, 6614, 6622); Quod ultimum intellectus sit scientificum sensuale, ac ultimum voluntatis sit jucundum sensuale (9996); Quae differentia inter sensualia communia cum bestiis, et inter sensualia non communia cum illis (10236); Quod sint sensuales non mali, quia interiora illorum non ita clausa sunt, de quorum statu in altera vita (6311).

Footnotes:

1. 33 pro "13"

2. 22 pro "21"

3. 15, 17 pro "15, 16, 17"

4. 4 pro "4, 5"

5. 25 pro "24, 25"

6. 12 pro "10"

7. 9212 pro "9121"

8. videatur pro "videat"

9. 6399 pro "6349"

  
/ 962