From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #452

Study this Passage

  
/ 962  
  

452. "Et ex oribus illorum exivit ignis et fumus et sulphur," significat quod in cogitationibus et sermonibus illorum, interius spectatis, non aliud sit et ex illis prodeat, quam amor sui et mundi qui est proprium voluntatis, fastus propriae intelligentiae qui est proprium intellectus, et concupiscentia male et falsi quae est proprium commune profluens ex duobus illis. - "Ex oribus illorum" est ex cogitationibus et sermonibus; per "ignem" significatur amor sui et mundi, qui amor est proprium voluntatis hominis (450, 468, 494); 1 per "fumum" significatur fastus propriae intelligentiae, qui est proprium intellectus ejus, ex amore sui et mundi exiens sicut fumus ex igne (422); et per "sulphur" significatur concupiscentia mali et falsi, quae est proprium commune profluens ex duobus illis. Sed haec non apparent ex sermonibus illorum coram hominibus in mundo, verum manifeste coram angelis in Caelo; quare dicitur quod interius spectata sint talia. "Ignis" significat amorem infernalem, et "sulphur" concupiscentias ex illo amore per fastum propriae intelligentiae profluentes, in sequentibus locis:

"Ignem et Sulphur pluere faciam super illum," (Ezechiel 38:22); 2

Jehovah "pluet super impios Ignem et Sulphur," (Psalm. 11:6);

"Dies vindictae Jehovae; convertentur torrentes in picem, et pulvis ejus in Sulphur; in aeternum ascendet Fumus ejus," (Esaias 34:8-10);

"Quo die Lothus egressus est e Sodoma, pluit Igne et Sulphure e Caelo; juxta hoc fiet, quo die Filius Hominis revelabitur," (Luca 17:29-30; Genesis 19:24);

"Qui Bestiam adorat et imaginem ejus, cruciabitur Igne et Sulphure," (Apocalypsis 14:9-10);

"Bestia, Pseudopropheta et Diabolus conjecti sunt in stagnum Ignis et Sulphuris," (Apocalypsis 19:20; 20:10; 21:8);

"Flatus Jehovae sicut fluvius Sulphuris accendet rogum," (Esaias 30:33);

"Sulphur, Sal et Combustio tota terra; non conseretur, non germinabit, juxta eversionem Sodomae et Amorrae," (Deuteronomius 29:22 (B.A. 23)); 3

"Spargetur super habitationem impii Sulphur," (Hiob 18:15);

Footnotes:

1. 468, 494 pro "465, 495"
2. xxxviii. pro "xxviii."

3. 22 pro "21"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #450

Study this Passage

  
/ 962  
  

450. "Habentes thoraces igneos, hyacinthinos et sulphureos," significat argumentationes illorum imaginarias et visionarias ex amore infernali et propria intelligentia, et ex concupiscentiis inde. - Per "thoraces" significantur argumentationes, ex quibus pro sola fide pugnant (436); per "ignem" significatur amor caelestis, et in opposito sensu amor infernalis (452, 468, 494); 1 per "hyacinthinum" significatur intelligentia ex amore spirituali, et in opposito sensu intelligentia ex amore infernali, quae est propria intelligentia, de quo infra; et per "sulphur" significatur concupiscentia ex amore illo per intelligentiam propriam (452); ex his sequitur quod per "thoraces igneos, hyacinthinos et sulphureos" talia significentur. Causa quod argumentationes illorum pro sola fide ita describantur, est quia omnes illi qui credunt Se justificari, hoc est, absolvi a peccatis, per solam fidem, nusquam cogitant de paenitentia; et homo impaenitens est in meris peccatis, et omnia peccata derivantur et inde trahunt ex amore infernali, propria intelligentia, et ex concupiscentiis inde; et illi qui in his sunt, non modo agunt ex illis, sed etiam loquuntur, imo cogitant et volunt, proinde ratiocinantur et argumentantur ex illis; sunt illa homo illorum, quia sunt vita illorum, sed homo diabolus, et vita ejus quae est vita infernalis. Verum enim vero illi qui moralem vitam solum propter se et mundum vivunt, hoc non sciunt; causa est, quia interiora illorum talia sunt, exteriora autem similia exterioribus illorum qui vitam Christianam vivunt; at sciant, quod unus quisque dum moritur, in interiora sua veniat, quia fit spiritus, et ille est internus homo; et tunc interiora accomodant sibi exteriora, et fiunt similia; quare moralia vitae illorum in mundo fiunt tunc sicut squamae piscium quae absterguntur: aliter prorsus cum illis qui praecepta moralis vitae Divina faciunt, et tunc quoque civilia quia sunt amoris erga proximum. Quod "hyacinthinum" significet intelligentiam ex affectione amoris spiritualis, est quia color ille trahit ex rubro ignis et ex candido lucis; et per "ignem" significatur amor, et per "lucem" intelligentia; haec intelligentia significatur per Hyacinthinum in tegumentis et velis Tabernaculi, (Exodus 26:31, 16; 27:16);

In Ephodo Aharonis, (Exodus 28:6, 15);

Per pannum Hyacinthini positum super Arca, Mensa, Candelabro et Altari, cum proficiscebantur, (Numeri 4:6-7, 9, 11-12);

Per filium Hyacinthini super alis vestium, (Numeri 15:38-39);

Et per Hyacinthinum, (Ezechiel 27:7, 24).

Intelligentia autem ex affectione amoris infernalis significatur per "hyacinthinum" apud Ezechielem:

Ohola seu Samaria "scortata est, et dilexit amasios Assyrios propinquos, vestitos Hyacinthino, equites equitantes equis," (23:4-6);

describitur sic Ecclesia, quae per ratiocinia ex propria intelligentia falsificaverat vera Verbi. Et apud Jeremiam:

"Infatuantur et stultescunt, disciplina vanitatum lignum est; argentum extensum ex Tharschisho adfertur, opus fabri et manuum conflatoris; Hyacinthinum et purpura vestis eorum, opus sapientum tota," (10:8-9);

"opus fabri et manuum conflatoris," ac "opus sapientum tota," significant ibi, quod illa ex propria intelligentia.

Footnotes:

1. 468, 494 pro "465, 495"

  
/ 962