From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #442

Study this Passage

  
/ 962  
  

442. (Vers. 13.) "Et sextus Angelus clanxit," significat explorationem et manifestationem status vitae apud illos in Ecclesia Reformatorum qui non ita sapientes sunt, et usque omne religionis ponunt in fide, et illam solam cogitant, et nihil praeter illam et cultum solennem, et sic ad lubitum vivunt. - Quod de his usque ad finem capitis agatur, ab explicatione sequentium patebit. Quod "clangere" significet explorare et manifestare statum Ecclesiae et inde vitae, quibus religio est sola fides, videatur supra (397).

Hi, de quibus nunc agitur, prorsus distincti sunt ab illis de quibus huc usque in hoc capite actum est, et quorum falsa fidei in formis locustarum visa sunt. Distincti sunt in eo: - Quod illi de quibus actum est, incumbant studio explorandi arcana justificationis per fidem, et quoque tradendi ejus, tum etiam testimonia ejus, quae illis sunt bona vitae moralis et civilis, stabiliendo quod praecepta Verbi in se quidem Divina sint, sed quod apud hominem, quia ab ejus voluntate procedent, fiant naturalia, quae 1 cum spiritualibus fidei non conjunctionem habent; et quia haec per rationalia, quae sapiunt ex eruditione, confirmant, in plaga meridionali in abysso degunt, secundum descriptionem supra (421). At vero illi de quibus in nunc sequentibus ad finem capitis agitur, non student arcanis illis, sed modo nudam fidem faciunt omne religionis, et nihil praeter illam et solennem cultum, et sic ad lubitum vivunt. Hos datum etiam est videre, et cum illis loqui; degunt in plaga septentrionali in casis structis ex juncis et calamis calce incrustatis, in quibus humus est solum: casae illae sparsae sunt; ingeniosiores, qui ex naturali lumine per ratiocinia sciunt constabilire illam fidem, et confirmare quod illa nihil commune habeat cum vita, habitant anterius, simpliciores post illos, et stupidiores versus occidentem illius plagae; est illorum tanta multitudo, ut non credi possit. Erudiuntur a spiritibus angelicis; sed qui non recipiunt vera fidei et secundum illa vivunt, demittuntur in Infernum quod sub illis est, et incarcerantur.

Footnotes:

1. quae pro "qui"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #421

Study this Passage

  
/ 962  
  

421. "Et data ei clavis putei abyssi," significat infernum eorum apertum. - Per "clavem" significatur potentia aperiendi, et quoque aperitio (62, 174, 840); et per "abyssum" significatur infernum ubi illi sunt qui apud se confirmaverunt justificationem et salvationem per solam fidem, qui omnes sunt ab Ecclesia Reformatorum; hic tamen qui in suis oculis et inde plurium aliorum apparent sicut docti et eruditi, cum tamen coram angelis in Caelo apparent sicut orbati intellectu quoad illa quae Caeli et Ecclesiae sunt; quoniam qui confirmant illam fidem usque ad interiora ejus, claudunt superiora intellectus sui, et tandem ita, ut non amplius possint videre aliquod verum spirituale in luce; causa est, quia confirmatio falsi est negatio veri; quare dum audiunt aliquod verum spirituale, quod est verum Verbi inserviens pro doctrina et vita illis qui ab Ecclesia sunt, tenent mentem in falsis quae confirmaverunt, et tunc verum auditum vel obvelant falsis, vel rejiciunt sicut merum sonum, vel ad illud oscitant, et se avertunt, et hoc eo plus, quo in fastu ex eruditione sua sunt; fastus enim conglutinat falsa, ut tandem cohaereant sicut spuma maris concreta: quare Verbum illis absconditum est sicut liber septem sigillis obsignatum.

Quales porro sunt, et quale illorum infernum, etiam dicetur, quia datum est illud videre, tum loqui cum illis qui ibi sunt, et quoque videre "locustas" quae inde exiverunt.

Puteus ille, qui est sicut apertura fornacis, apparet in plaga meridionali, et abyssus infra est multae extensionis versus orientem. Est inibi lux illis, sed si illuc immittitur lux e Caelo, fiunt ibi tenebrae; quare puteus ille clausus est superne. Apparent ibi mapalia lacunata sicut ex lateribus, quae divisa sunt in cellulas et cellulas, et in quavis est mensa, super qua jacent chartae cum aliquibus libris; ad suam sedet quisque qui in mundo confirmaverat justificationem et salvationem per solam fidem, faciendo charitatem actum mere naturalem moralem, et opera ejus modo opera vitae civilis, ex quibus homines aucupare possunt praemia in mundo; sed si facerent illa propter salutem, condemnant illa, et quidam graviter, quia humana ratio et voluntas est in illis.

Omnes qui in hac abysso sunt, fuerunt docti et eruditi in mundo; et inter illos aliqui metaphysici et scholastici, qui prae reliquis ibi aestimantur; quando datum est loqui cum illis, cognovi aliquos.

At vero sors illorum haec est: - Cum primum illuc immittuntur, sedent in primis cellulis; sed sicut confirmant fidem, excludendo opera charitatis, relinquunt primas sedes, ac intrant cellulas propius ad orientem, ac ita successive usque versus finem, ubi sunt illi qui dogmatica illa confirmant ex Verbo; et quia tunc non possunt non falsificare Verbum, evanescunt mapalia eorum, ac vident se in de serto, et tunc fit illis sicut supra (153) descriptum est.

Est quoque abyssus infra illam abyssum, ubi sunt illi qui similiter confirmaverunt justificationem et salvationem per solam fidem, sed qui apud se in suo spiritu negaverunt Deum, et corde suo riserunt ad sancta Ecclesiae; ibi solum rixantur, dilacerant vestes, scandunt mensas, calcitrant, pugnant inter se vituperiis; et quia non licet ibi alicui malefacere quoad corpus, minantur ore et pugnis: est ibi immundum et squalidum. Sed de his non hic agitur.

  
/ 962