From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #436

Study this Passage

  
/ 962  
  

436. (Vers. 9.) "Et habebant thoraces sicut thoraces ferreos," significat argumentationes ex fallaciis, per quas pugnant et valent, quae apparerent illis tam validae ut refelli non possent. - Per "thoraces" significantur tutationes, quia tutantur pectus; hic tutationes falsorum, quae fiunt per argumentationes ex fallaciis, per quas falsum principium defenditur; ex falso enim principio non possunt nisi quam falsa profluere; si vera afferuntur, illa non spectantur nisi extrorsum seu superficietenus, ita quoque sensualiter, et sic falsificantur, et fiunt apud illos fallaciae. Quod "thoraces" significent talia, est quia "bella" in Verbo significant bella spiritualia, et inde "arma belli" significant varia quae illius belli sunt; ut apud Jeremiam:

"Alligate equos, et ascendite equites, et sistite vos in Galeis, expolite Lanceas, induite Loricam," (46:4);

apud Esajam:

"Induit justitiam sicut Loricam, et Galeam salutis super caput Suum," (59:17);

apud Davidem:

"Sub alis Ipsius confides, Clypeus et Parma veritas Ipsius," (Psalm. 91:4);

praeter alibi (Ut Ezechiel 23:24; 38:4; 39:9; Nahum 2:4 (B.A. 3); Psalm. 5:13 (B.A. 3); Psalm. 35:2-3).

Quod "thoraces essent sicut ferrei" significat quod argumentationes apparerent illis tam validae, ut non refelli possent, "ferrum" enim ex duritie significat validum.

  
/ 962  
  

The Bible

 

Psalmi 5:1-12

Study

      

1 In finem, pro ea quæ hæreditatem consequitur. Psalmus David.

2 Verba mea auribus percipe, Domine ; intellige clamorem meum.

3 Intende voci orationis meæ, rex meus et Deus meus.

4 Quoniam ad te orabo, Domine, mane exaudies vocem meam.

5 Mane astabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.

6 Neque habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos.

7 Odisti omnes qui operantur iniquitatem ; perdes omnes qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.

8 Ego autem in multitudine misericordiæ tuæ introibo in domum tuam ; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.

9 Domine, deduc me in justitia tua : propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.

10 Quoniam non est in ore eorum veritas ; cor eorum vanum est.

11 Sepulchrum patens est guttur eorum ; linguis suis dolose agebant, judica illos, Deus. Decidant a cogitationibus suis ; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine.

12 Et lætentur omnes qui sperant in te ; in æternum exsultabunt, et habitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum,