From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #428

Study this Passage

  
/ 962  
  

428. "Et cruciatus illarum sicut cruciatus scorpii cum percutit hominem," significat quod hoc sit ex persuasivo illorum. - Hoc sequitur ex nunc ((n.) 427) dictis; per "cruciatum" enim significatur stupor, quem persuasivum eorum inducit intellectui, sicut scorpius corpori cum pungit; "scorpius" significat persuasivum illud (425). In mundo spirituali datur persuasivum, quod aufert intellectum veri, et inducit stuporem et sic dolorem animo, sed hoc persuasivum in mundo naturali ignotum est.

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #425

Study this Passage

  
/ 962  
  

425. "Et data illis potestas; sicut habent potestatem scorpii terrae," significat potentiam persuadendi quod falsa illorum sint vera. - Per "scorpium" significatur lethale persuasivum, et per "Scorpium terrae" persuasivum in rebus Ecclesiae, nam "terra" significat Ecclesiam (285); scorpius enim, cum pungit hominem, inducit membris Stuporem, et si non sanatur, lethum; simile inducit illorum persuasivum intellectui. Tale etiam per "scorpium" significatur in his:

"Ne timeto tibi ab illis et verbis illorum; sunt spinosi; inter Scorpios tu habitas; sunt duri faciebus et obfirmati corde," (Ezechiel 2:4, 6);

Jesus dixit ad septuaginta quos emisit, "Ecce do vobis potestatem calcandi super serpentes et Scorpios, et super omnem potestatem inimici, ut nihil tamen vobis quicquam noceat"Luca 10:19).

  
/ 962