From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #427

Study this Passage

  
/ 962  
  

427. (Vers. 5.) "Et datum illis ut non occiderent illos; sed ut cruciarent menses quinque," significat quod ex Divina Domini Providentia sit, quod non possint illis qui non in fide charitatis sunt, auferre facultatem intelligendi et volendi verum et bonum, sed modo quod possint ad breve tempus inducere stuporem. - Per "datum illis" significatur quod ex Divina Domini Providentia sit, ut mox supra; "non posse occidere illos" significat non posse auferre illis, qui non in fide charitatis sunt, facultatem intelligendi et volendi verum et bonum, hac enim facultate ablata homo spiritualiter occisus est; per "cruciare menses quinque" significatur stuporem ad breve tempus inducere; "quinque" significant aliquid parum seu ad breve tempus, et "cruciare" significat stuporem inducere, quia hoc per "scorpium" significatur (425), et per "cruciatum sicut scorpii" ut sequitur (428). Quod homini non possit auferri facultas intelligendi verum et volendi illud, seu rationalitas et libertas, multis ostensum est in Sapientia Angelica de Divina Providentia 73, 74, 82-86, 92-99, 138-149, 322. 1 Quod "menses quinque" significent aliquid parum et ad breve tempus, est quia id per "quinque" significatur; tempora enim, sive sint horae, dies, septimanae, sive menses, anni, non significant tempus, sed statum, ac numeri determinant quale ejus (4, 10, 348, 947) - Quod "quinque" significent aliquid, et quoque parum, constare potest ex his locis:

"Mille coram increpatione Quinque fugient," (Esaias 30:17);

"Quinque persequentur centum," (Leviticus 26:8);

Jesus dixit, quod "Regnum caelorum simile sit decem virginibus, quarum Quinque erant prudentes et Quinque stultae," (Matthaeus 25:1-2);

per "decem virgines" significantur omnes in Ecclesia, per "quinque" significantur quaedam pars aut aliqui. Similia significantur per "decem" et per "quinque" in parabola, quod Datae sint servis minae ut negotiarentur, et quod unus ex mina acquisiverit decem minas, et alter quinque, (Luca 19:13-20);

"decem minae" significant multum, et "quinque minae" parum.

(Praeter alibi, ut Esaias 17:6; 19:18-19; Matthaeus 15-21). 2

Footnotes:

1. 99 pro "98"

2. 21 pro "22"

  
/ 962  
  

The Bible

 

Matthaeus 25:1-2

Study

      

1 Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus : quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ.

2 Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes :