From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #426

Study this Passage

  
/ 962  
  

426. (Vers. 4.) "Et dictum illi, ne laederent gramen terrae, neque ullum viride, neque ullam arborem, nisi homines solos, quicunque non haberent sigillum Dei in frontibus suis," significat Divinam Domini Providentiam, quod non possint auferre aliquod verum et bonum fidei, nec affectionem et perceptionem illorum, aliis quam qui non in charitate et inde non in fide sunt. - Per "dictum illis" significatur, Divina Domini Providentia, quia dictum est e Caelo; per "non laedere gramen terrae, neque ullum viride," significatur non posse auferre aliquod verum et bonum fidei, per "gramen" enim significatur verum fidei quod primum nascitur apud hominem (401), et per "viride" significatur vivum fidei, quod est ex bono (401); per "non laedere ullam arborem" significatur non posse auferre affectionem et perceptionem veri et boni, per "arborem" enim significatur homo quoad illas (400); per illos qui "non habent sigillum Dei in frontibus suis" significantur qui non in charitate et inde fide sunt, "frons" enim significat amorem et charitatem (347), et "habere sigillum" significat illos nosse et distinguere ab aliis (345).

Quod illi qui confirmaverunt solam fidem usque in arcana justificationis et salvationis per illam, non possint auferre aliquod verum et bonum fidei, nec affectionem et perceptionem, aliis quam qui non in fide charitatis sint, est causa, quia vix ullus praeter antistitem qui docet et praedicat, comprehendit illa; laicus audit, sed involant per unam ejus aurem et evolant per alteram; quod ipse sacerdos arcanista pro certo scire potest ex eo, quod ipse impenderit omnem ingenii vim ad hauriendum illa in sua adolescentia, et postea ad retinendum illa in sequente aetate, tum quod se ex illis praedoctum aestimet; quid tunc laicus qui simpliciter cogitat de fide ex charitate, cum mystica illa audit: ex his videri potest, quod fides sola justificans sit fides clericorum, et non laicorum, nisi illorum qui secure vivunt; hi ex arcanis illorum solum haec hauriunt, quod sola fides salvet, quod non possint facere bonum a se, quod nec possint implere legem, quod Christus passus sit pro illis; 1 praeter universalia illis similia pauca.

Footnotes:

1. illis pro "illo"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #400

Study this Passage

  
/ 962  
  

400. "Et missa in terram, et tertia pars arborum combusta est," significat quod apud illos qui in internis Ecclesiae sunt et in sola fide, omnis affectio et perceptio veri, quae faciunt hominem Ecclesiae, perierint. - Per "terram," in quam "grando et ignis mixta sanguine" missa sunt, significatur Ecclesia apud illos qui (in) internis ejus sunt et in sola fide, qui quod sint Clerici, videatur supra (398); per "tertiam partem" significatur omne quoad verum, sicut per "quartam partem omne quoad bonum (322); quod per "tria" seu "tres," significetur omne, plenum et prorsus, videbitur infra (505), inde per "tertium" quod est "tertia pars," significatur simile: per "comburi" significatur perire, hic per falsum ex amore infernali, quod intelligitur per "grandinem et ignem mixta sanguine," de quibus mox supra (399). Per "arborem" significatur homo; et quia homo est homo ex affectione quae est voluntatis et ex perceptione quae est intellectus, ideo hae quoque per "arborem" significantur: est etiam correspondentia inter hominem et arborem; quare in Caelo apparent paradisi ex arboribus, quae affectionibus et inde perceptionibus Angelorum correspondent; et quoque sunt alicubi in Inferno sylvae ex arboribus quae malos fructus ferunt, secundum correspondentiam cum concupiscentiis et inde cogitationibus illorum ibi. Quod "arbores" in genere significent homines quoad affectiones et inde perceptiones illorum, constare potest ex sequentibus locis:

"Cognoscent omnes Arbores agri, quod Ego Jehovah humiliem Arborem altam, exaltem Arborem humilem, et arefaciam Arborem viridem, et germinare faciam Arborem aridam," (Ezechiel 17:24);

"Beatus vir qui confidit in Jehovah; erit sicut Arbor plantata juxta aquas, non cessabit a ferendo fructum," (Jeremias 16:7, 8); 1

"Beatus vir cujus in Lege (Jehovae) beneplacitum; erit sicut Arbor plantata juxta rivos aquarum, quae fructum dabit in tempore suo," (Psalm. 1:1-3); 2

Laudate Jehovam "Arbores fructus," (Psalm. 148:9);

"Saturantur Arbores Jehovae," (Psalm. 104:16);

"Securis ad radicem Arboris jacet, omnis Arbor non faciens fructum bonum exscindetur," (Matthaeus 3:10; 7:16-20; 3

"Aut facite Arborem bonam et fructum bonum, aut facite Arborem putrem et fructum putrem, ex fructu enim cognoscitur Arbor," (Matthaeus 12:33; 4 Luca 6:43-44);

"Incendam ignem, qui comedet omnem Arborem viridem et omnem Arborem aridam," (Ezechiel 21:3 (B.A. 20:47)).

Quoniam "arbor" significat hominem, ideo statutum fuit, quod Fructus Arboris inserviens esui in terra Canaane praeputiaretur (Leviticus 23-25);

tum,

Quando aliqua urbs obsidebatur, non securim mitterent in aliquam Arborem fructus boni, (Deuteronomius 20:19-20);

ut et quod In Festo Tabernaculorum acciperent fructus Arboris honoris, et laetarentur coram Jehovah, (Leviticus 23:40-41).

(Praeter plura, quae hic propter copiam non afferuntur.)

Footnotes:

1. 7, 8 pro "8"
2. 1-3 pro "3"

3. 20 pro "21"

4. 33 pro "31"

  
/ 962