From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #422

Study this Passage

  
/ 962  
  

422. (Vers. 2.) "Et aperuit puteum abyssi, et ascendit fumus e puteo sicut fumus fornacis magnae," significat falsa concupiscentiarum naturalis hominis scaturientium ex malis amoribus illorum. - Per "puteum abyssi" significatur infernum de quo mox supra (421); per "fumum" inde significantur falsa ex concupiscentiis; et quia dicitur "fumus sicut fornacis magnae," intelliguntur falsa concupiscentiarum scaturientium ex malis amoribus, "ignis" enim significat amorem (468), et "ignis inferni" malum amorem (494); 1 similiter "fornax magna," quoniam haec fumat ex igne.

Spiritus infernales non sunt in aliquo igne materiali, sed in igne spirituali, qui est illorum amor; quare illi non sentiunt alium ignem; de quo videatur in Opere de Caelo et Inferno Londini 1758 edito (134, 566-575). Omnis amor in mundo spirituali, quando excitatur, apparet e longinquo sicut ignis, intra inferna sicut ignis candens, et extra sicut fumus incendii vel sicut fumus fornacis.

Falsa concupiscentiarum scaturientium ex amoribus malis per "fumum ex igne" et "ex fornace," describuntur etiam alibi in Verbo, ut in his locis:

"Abraham prospexit contra facies Sodomae et Amorae, et ecce ascendit Fumus terrae sicut Fumus fornacis," (Genesis 19:28);

"Sol occidit, et caligo facta est, et ecce Fornax fumi, et fax ignis, quae transivit inter segmenta," (Genesis 15:17);

"Addunt peccare, propterea erunt sicut Fumus ex Fumario," (Hoschea 13:2-3);

"Impii peribunt, in Fumo consumentur," (Psalm. 37:20);

"Dabo prodigia in Caelo et in Terra, ignem et columnas Fumi," (Joel 3:3 (B.A. 2:30))

Conjicient malos "in Caminum ignis, ibi erit ploratus et stridor dentium," (Matthaeus 13:41-42, 49-50). 2

(Et alibi.)

Footnotes:

1. 494 pro "490"
2. 50 pro "51"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #566

Study this Passage

  
/ 603  
  

566. [LIX.] QUID IGNIS INFERNALIS, ET QUID STRIDOR DENTIUM.

Quid ignis aeternus, ac stridor dentium, qui in Verbo dicuntur de illis qui in inferno sunt, vix ulli adhuc notum est; ex causa, quia de illis quae in Verbo sunt, materialiter cogitaverunt, non scientes ejus sensum spiritualem: quapropter per ignem" intellexerunt quidam ignem materialem, quidam in genere cruciatum, quidam conscientiae morsum, quidam modo ita dictum ad incutiendum terrorem pro malis: ac per stridorem dentium" intellexerunt quidam talem stridorem, quidam modo horrorem, qualis est cum talis collisio dentium auditur. Sed qui spiritualem sensum Verbi novit, is scire potest quid "ignis aeternus," et quid "stridor dentium;" nam cuivis voci, et cuivis vocum sensui in Verbo, spiritualis sensus inest, quoniam Verbum in suo sinu est spirituale, ac spirituale coram homine non potest aliter quam naturaliter exprimi, quia homo in naturali mundo est, et ex illis, quae ibi, cogitat. Quid itaque "ignis aeternus," et "stridor dentium," in quos homines mali quoad suos spiritus post mortem veniunt, seu quos eorum spiritus, qui tunc in spirituali mundo sunt, patiuntur, in nunc sequentibus dicetur.

  
/ 603