From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #422

Study this Passage

  
/ 962  
  

422. (Vers. 2.) "Et aperuit puteum abyssi, et ascendit fumus e puteo sicut fumus fornacis magnae," significat falsa concupiscentiarum naturalis hominis scaturientium ex malis amoribus illorum. - Per "puteum abyssi" significatur infernum de quo mox supra (421); per "fumum" inde significantur falsa ex concupiscentiis; et quia dicitur "fumus sicut fornacis magnae," intelliguntur falsa concupiscentiarum scaturientium ex malis amoribus, "ignis" enim significat amorem (468), et "ignis inferni" malum amorem (494); 1 similiter "fornax magna," quoniam haec fumat ex igne.

Spiritus infernales non sunt in aliquo igne materiali, sed in igne spirituali, qui est illorum amor; quare illi non sentiunt alium ignem; de quo videatur in Opere de Caelo et Inferno Londini 1758 edito (134, 566-575). Omnis amor in mundo spirituali, quando excitatur, apparet e longinquo sicut ignis, intra inferna sicut ignis candens, et extra sicut fumus incendii vel sicut fumus fornacis.

Falsa concupiscentiarum scaturientium ex amoribus malis per "fumum ex igne" et "ex fornace," describuntur etiam alibi in Verbo, ut in his locis:

"Abraham prospexit contra facies Sodomae et Amorae, et ecce ascendit Fumus terrae sicut Fumus fornacis," (Genesis 19:28);

"Sol occidit, et caligo facta est, et ecce Fornax fumi, et fax ignis, quae transivit inter segmenta," (Genesis 15:17);

"Addunt peccare, propterea erunt sicut Fumus ex Fumario," (Hoschea 13:2-3);

"Impii peribunt, in Fumo consumentur," (Psalm. 37:20);

"Dabo prodigia in Caelo et in Terra, ignem et columnas Fumi," (Joel 3:3 (B.A. 2:30))

Conjicient malos "in Caminum ignis, ibi erit ploratus et stridor dentium," (Matthaeus 13:41-42, 49-50). 2

(Et alibi.)

Footnotes:

1. 494 pro "490"
2. 50 pro "51"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #494

Study this Passage

  
/ 962  
  

494. (Vers. 5.) "Et si quis illis voluerit nocere, ignis exibit ex ore illorum, et devorabit inimicos illorum," significat quod qui bina illa Essentialia Novae Ecclesiae vult destruere, ex amore infernali pereat. - "Binis Testibus velle nocere" significat bina illa Essentialia Novae Ecclesiae, quae sunt Agnitio Domini quod sit Deus Caeli et Terrae etiam quoad Humanum, et Vita secundum praecepta Decalogi, velle destruere; quod "testes" illa sint, videatur supra (490). "Ignis egredietur ex ore illorum" significat quod amor infernalis; "et devorabit inimicos illorum" significat quod ex illo perituri sint, qui illis nocent; sed hic non intelligendum est, quod ignis "ex ore testium" egressurus sit, sed quod ab illis qui duo illa Essentialia Ecclesiae Novae, quae per "testes" intelliguntur (490), volunt destruere; "ignis" est amor infernalis; nam qui non secundum praecepta Decalogi vivit, et non adit Deum Salvatorem et Redemptorem, non potest aliter quam in amore infernali esse, et perire. Hoc simile est sicut alibi in Verbo, ubi dicitur quod a Jehovah sit "Ignis qui consumit impios;" et quod Jehovah "ex igne excandescentiae," "irae," et "furoris" faciat; praeter similia alia; per quae non intelligitur quod a Jehovah, sed quod ab impiorum amore infernali. Talia in Verbo dicuntur, quia sunt apparentiae, et Verbum in Sensu literae per Apparentias et Correspondentias conscriptum est. Quoniam dicitur, quod "ignis exiret ex ore illorum," et quod per id intelligatur, quod ex illis qui in amore infernali sunt, adducentur aliqua loca, ubi dicitur "ignis ex Jehovah:"

"Flatus Jehovae sicut fluvius sulphuris consumet eum," (Esajas 30:33),

"Ascendit fumus ex naso Ejus, et Ignis ex ore Ejus, prunae arserunt ex Eo," (Psalm. 18:9 (B.A. 8));

Effundam super eos excandescentiam irae Meae, quoniam in Igne Zeli Mei comedetur tota terra," (Zephanias 3:8);

"Ecce Jehovah in Igne veniet, ad retribuendum in excandescentia irae Suae, et increpatio Ejus in flammis Ignis," (Esaias 66:15);

"Visitaberis a Jehovah flamma Ignis comedentis," (Esaias 29:6; 30:30).

(Praeter pluries alibi.)

  
/ 962