From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #390

Study this Passage

  
/ 962  
  

390. (Vere. 2.) "Et vidi septem Angelos qui coram Deo steterunt," significat universum Caelum spirituale in praesentia Domini, audiens et faciens quae praeciperet. Quod per "septem Angelos" significetur universum Caelum, est quia per "septem" significantur omnes seu omnia, et inde totum et universum (10); ac per "Angelos" in supremo Sensu Dominus, et in sensu respectivo Caelum (5, 65, 342, 344), 1 hic Caelum spirituale, ut constare potest ex supra dictis (387, 388); quod "stare coram Deo" significet audire et facere quae praecipit, videatur supra (366).

Footnotes:

1. 65 pro "66"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #366

Study this Passage

  
/ 962  
  

366. "Stantes coram Throno et coram Agno," significat audientes Dominum et facientes quae praecipit. - Per "stare coram Deo" significatur audire et facere quae praecipit, sicut qui stat coram Rege: hoc significatur per "stare coram Deo" etiam alibi in Verbo; ut,

Angelus dixit Sachariae, "Sum Gabriel, Stans coram Deo," (Luca 1:19);

"Non excidetur vir Stans coram Me omnibus diebus," (Jeremias 35:19);

"Hi sunt duo filii oleae Stantes coram Domino totius terrae," (Sacharias 4:14);

"Separavit tribum Levi ad Standum coram Jehovah," (Deuteronomius 10:8).

(Et alibi.)

  
/ 962