From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #386

Study this Passage

  
/ 962  
  

386. His adjiciam hoc MEMORABILE:-

Quondam cum circumspexi in mundo spirituali, audivi sicut stridorem dentium, et quoque sicut pulsatile, et illis intermixtum sicut raucum; et quaesivi quid illa.

Et dixerunt Angeli qui apud me erant, "Sunt Collegia, quae a nobis vocantur Diversoria, ubi inter se disceptant; disceptationes illorum ita audiuntur e longinquo, sed prope non audiuntur nisi quam disceptationes."

Accessi, et vidi domunculas contextas ex juncis luto conglutinatas.

Et volui inspicere per fenestram, sed non erat; non enim licuit intrare per januam, quia sic lux e Caelo influeret, et confunderet.

At subito facta est fenestra a dextro latere, et tunc audivi conquestos, quod in tenebris essent.

Sed mox facta est fenestra a latere sinistro, clausa fenestra a latere dextro, et tunc paullatim discussae sunt tenebrae, et visi sibi in luce.

Et post haec mihi datum est intrare per januam, et audire. Erat mensa in medio, et scamna circum circa; omnes tamen mihi visi super scamnis stare, et acriter inter se disputare de Fide et Charitate, ab una parte quod Fides esset principale Ecclesiae, ab altera quod Charitas esset.

Illi qui faciebant Fidem principale, dixerunt, "Annon fide agimus cum Deo, et charitate cum hominibus; estne inde fides caelestis, et charitas terrestris; anne per caeleste salvamur, et non per terrestre. Tum, annon Deus potest dare fidem e Caelo, quia est caelestis, et annon homo sibi daturus esset charitatem, quia est terrestris; et quod homo sibi dat, hoc non est Ecclesiae, et ideo non salvat; num sic aliquis potest ex operibus, quae vocantur charitatis, coram Deo justificari; credite nobis, quod per fidem solam non modo justificemur, sed etiam sanctificemur, si non fides per meritoria, quae sunt ex operibus charitatis, inquinatur:" praeter plura.

At illi, qui Charitatem faciebant principale Ecclesiae, acriter refellebant illa, dicendo, quod "Charitas salvet, et non fides; annon Deus caros habet omnes, et bonum vult omnibus; quomodo potest Deus hoc facere nisi per homines; num Deus solum dat loqui cum hominibus quae fidei sunt, et non dat facere hominibus quae charitatis sunt; videtisne quod absurde dixeritis de charitate quod sit terrestris; charitas est caelestis, et quia vos non facitis bonum charitatis, est fides vestra terrestris; quomodo accipitis fidem nisi sicut truncus aut lapis; dicitis per 'solum auditum Verbi;' at quomodo potest Verbum modo auditum operari, et quomodo in truncum aut lapidem; forte vivificamini vobis insciis, sed quae vivificatio, nisi quod possitis loqui quod sola fides salvet; at quid fides, et quae fides salvans, non scitis."

Sed tunc surrexit unus, qui ab Angelo loquente mecum vocabatur Syncretista; is sumpsit tiaram e capite, et posuit super mensa, sed subito reposuit, quia calvus erat; ille dixit, "Audite, erratis omnes, verum est quod fides sit spiritualis, et charitas moralis, sed usque conjungentur, et conjunguntur per Verbum, per Spiritum Sanctum, et per Effectum, dum homo nescit, qui quidem vocari potest obedientia, sed in qua homo non aliquam partem habet. De his mecum diu cogitavi, et inveni tandem, quod homo a Deo possit accipere fidem, quae spiritualis sit, sed quod non possit moveri a Deo ad charitatem quae sit spiritualis, nisi sicut statua salis."

His dictis, adplaudebant qui in sola fide erant, sed explodebant qui in charitate; et hi ex indignatione dicebant: "Audi socie, tu non scis, quod sit vita moralis spiritualis, et quod sit vita moralis mere naturalis, vita moralis spiritualis apud illos, qui bonum faciunt a Deo et usque sicut a se, ac vita moralis mere naturalis apud illos qui bonum faciunt ex Inferno et usque sicut a se."

Dictum est, quod disceptatio audita sit sicut stridor dentium, et sicut pulsatile, quibus intermixtum erat raucum; disceptatio audita sicut stridor dentium erat ab illis qui in sola fide erant, disceptatio autem audita sicut pulsatile erat ab illis qui in sola charitate, et raucum intermixtum erat a Syncretista; quod ita auditi sint e longinquo soni illorum, erat quia omnes illi in mundo disceptarunt, et non aliquod malum fugerunt, et ideo non aliquod bonum morale spirituale fecerunt; et quoque prorsus nesciverunt, quod omne fidei sit verum, et omne charitatis sit bonum, et quod verum absque bono non sit verum spiritu, et quod bonum absque vero non sit bonum spiritu, et quod sic unum faciet alterum.

Quod tenebrae fierent cum facta est fenestra a latere dextro, est quia lux e Caelo ab illo latere influens afficit voluntatem; et quod lux fieret, dum, clausa fenestra a latere dextro, facta sit fenestra a latere sinistro, est quia 1 lux a latere sinistro e Caelo influens afficit intellectum; et omnis homo in luce Caeli potest esse quoad intellectum, modo claudatur voluntas quod malum ejus.

Footnotes:

1. quia pro "qui"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #402

Study this Passage

  
/ 962  
  

402. (Vers. 8) "Et secundus Angelus clanxit," significat explorationem et manifestationem, qualis status Ecclesiae est apud illos qui exterius in illa fide sunt. - Quod "clangere tuba" significet explorare et manifestare statum Ecclesiae et inde vitae apud illos quibus religio est sola fides, videatur supra (397); quod haec de illis qui exterius in illa fide sunt, dicantur, est quia hic de illis qui super "terra;" et per illos qui super "terra" intelliguntur qui in internis Ecclesiae sunt, qui sunt Clerici, et per illos qui in "mari," intelliguntur qui in externis Ecclesiae sunt, qui sunt Laici, 398; quod illi appareant in mundo spirituali sicut in mari, 238, 290.

  
/ 962