From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #341

Study this Passage

  
/ 962  
  

341. His adjiciam hoc MEMORABILE: -

Vidi ex Clero Angliae congregatos usque ad sexcentos, qui orabant ad Dominum, ut liceret illis ascendere in unam Societatem superioris Caeli; et datum est, et ascenderunt.

Et cum ingressi sunt, viderunt Regem eorum, Avum Regis hodie regnantis, et laetati sunt; qui tunc accessit ad binos Episcopos, qui inter illos erant, quos cognoverat in mundo, et loquens cum illis interrogavit, "Quomodo venistis huc."

Responderunt, quod supplicaverint ad Dominum, et datum est.

Dixit illis, "Cur ad Dominum, et non ad Deum Patrem."

Et dixerunt quod sic instructi sint infra.

Et dixit, "Annon hoc vobis aliquoties dixi in mundo, quod Dominus adeundus sit, tum etiam quod charitas sit primarium; quid tunc de Domino respondistis."

Et datum est illis recordari, quod responderint quod cum Pater aditur etiam Filius adeatur.

Sed dixerunt Angeli qui circum Regem erant, "Erratis, non id cogitavistis, nec aditur Dominus cum aditur Deus Pater, sed aditur Deus Pater cum aditur Dominus, quia unum sunt sicut anima et corpus. Quis adit animam hominis et sic corpus ejus; annon cum aditur homo quoad corpus quod videt, etiam aditur anima ejus quam non videt." Ad haec conticuerunt.

Et accessit Rex ad duos Episcopos, tenens in manu duo dona, dicens, "Haec dona Caeli sunt." Erant formae caelestes ex auro; et voluit porrigere, sed tunc nubes fusca obtexit illos, et separavit illos.

Et descenderunt via qua ascenderunt; et scripserunt haec in libro.

Reliqui ex Clero Angliae, qui audiverunt quod Consociis suis datum sit ascendere in superius Caelum, congregati sunt ad pedes montis, ubi exspectabant reditum - eorum; et cum redierunt, salutabant fratres suos, et enarrabant quid illis in Caelo evenit, et quod a Rege datae fuerunt Episcopis duae formae caelestes ex auro aspectu pulcherrimae, sed quod e manibus eorum exciderint.

Et tunc e propatulo abibant in nemus quod prope erat, et loquebantur inter se, circumspicientes num quisquam audiret, sed audiebatur usque. Loquebantur de unanimitate et concordia, et tunc de principatu et dominio: Episcopi loquebantur, et reliqui assensu favebant.

Et subito, quod miratus sum, non apparebant amplius ut multi, sed ut unus magnus, cujus facies similis faciei leonis, habentis super capite tiaram turritam super qua corona, et loquebatur tono alto, et progrediebatur passu lato, et retrospiciens dixit, "Cui alii, ex jure, principatus quam mihi."

Rex e Caelo despexit, et vidit primum omnes ut unum, et deinde ut plures unanimos, plerosque in veste saeculari, quod dixit.

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #352

Study this Passage

  
/ 962  
  

352. "Ex tribu Gadis duodecim millia signati" significat Usus vitae, qui sunt Sapientiae ex illo Amore, etiam apud illos qui in Novo Caelo et in Nova Ecclesia Domini erunt. - Per "Gadem" in Sensu supremo significatur Omnipotentia, in Sensu spirituali Bonum Vitae, quod etiam est Usus, et in Sensu naturali Opus: hic Usus Vitae, quia sequitur post Rubenem et Jehudam, et Amor caelestis per Sapientiam producit Usus. Sunt tria quae cohaerent, et non separari possunt, Amor, Sapientia et Usus vitae; si unum separatur cadunt duo reliqua, videatur Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (241, 297, 316). Quod per "Gadem" significetur usus vitae, qui etiam vocatur fructus, constare potest A nominatione ejus a turma seu cumulo, (Genesis 30:10-11) Tum a benedictione ejus a Patre Israele, (Genesis 49:19); Et a benedictione ejus a Mose, (Deuteronomius 33:20-21);

Et quoque ab haereditate ejus, (Numeri 32; 34:14; Deuteronomius 3:16-17; Joshua 13:24-28). 1

Etiam a significatione ejus in sensu opposito, (Esaias 65:11; Jeremias 49:1-3). Sciendum est, quod omnes Tribus Israelis hic in quatuor classes distinctae sint, quemadmodum in Urim et Thummim, ac in Castrametatione, et quod quaelibet classis contineat tres Tribus, ex causa, quia tria cohaerent ut unum, prout amor, sapientia et usus, et prout charitas, fides et opus; nam, ut dictum est, si unum deest, reliqua duo non sunt aliquid.

Footnotes:

1. Josh. pro "cap."

  
/ 962