From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #323

Study this Passage

  
/ 962  
  

323. "In romphaea et in fame et in morte et a bestiis terrae," significat per falsa doctrinae, per mala vitae, per amorem proprii, et per concupiscentias. - Quod per "romphaeam" significetur verum pugnans contra mala et falsa et destruens illa, et in opposito sensu falsum pugnans contra bona et vera et destruens illa, videatur supra (52, 108, 117); hic itaque per "machaeram" (quia agitur de destructione omnis boni Ecclesiae) significantur falsa doctrinae; quod per "famem" significentur mala vitae, confirmabitur infra; quod per "mortem" significetur amor proprii hominis, est quia per "mortem" significatur exstinctio vitae spiritualis, et inde vita naturalis separata a vita spirituali (321), et haec vita est vita amoris proprii hominis, ex hac enim vita homo non amat aliud quam se et mundum, et inde quoque amat omnis generis mala, quae ex illius vitae amore ei jucunda sunt; quod per "bestias terrae" significentur concupiscentiae ex illo amore, videbitur infra (567). Hic aliquid dicetur de significatione "famis." "Fames" significat (1.) deprivationem et rejectionem cognitionum veri et boni, oriundam ex malis vitae; tum significat (2.) ignorantiam cognitionum veri et boni oriundam ex defectu earum in Ecclesia; et quoque significat (3.) desiderium ad sciendum ac intelligendum illas.

1. Quod "fames" significet deprivationem et rejectionem cognitionum veri et boni oriundam ex malis vitae, et inde mala vitae, constare potest ex sequentibus locis:

"Gladio et Fame consumentur, ut sit cadaver eorum in cibum avibus caelorum et Bestiae terrae," (Jeremias 16:4);

"Duo haec obvenient tibi, devastatio et confractio, et Fames et Gladius," (Esaias 51:19);

"Ecce Ego visitans super iis, juvenes morientur Gladio, filii et filiae morientur Fame," (Jeremias 11:22);

"Da filios ejus Fami, et defluere fac illos super manus Gladii, ut homines fiant occisi Morte," (Jeremias 18:21);

"Mittam in eos Gladium, Famem et Pestem, et dabo eos sicut ficus horridas quae non comedi possunt prae malitia, et persequar post eos, Gladio, Fame et Peste," (Jeremias 29:17-18);

"Mittam in eos Gladium, Famem et Pestem, donec consumuntur desuper terra," (Jeremias 24:10);

"Ego proclamo vobis libertatem ad Gladium, ad Famem et Pestem, et tradam vos in commotionem omnibus gentibus," (Jeremias 34:17);

"Quia Sanctuarium Meum polluisti, 1 tertia pars tui Peste morientur et Fame consumentur, et tertia pars Gladio cadent: cum misero tela Famis mala in eos, quae erunt in perditionem," (Ezechiel 5:11-12, 16-17); 2

"Gladius foris, et Pestis atque Fames intus," (Ezechiel 7:15);

"Propter omnes abominationes malas, per Gladium, per Famem et per Pestem cadent," (Ezechiel 6:11-12);

"Quatuor judicia Mea mala, Gladium, Famem, et Bestiam malam, et Pestem mittam super Hierosolymam, ad exscindendum ex ea hominem et bestiam," (Ezechiel 14:13, 15, 21).

(Praeter alibi, ut Jeremias 14:12-13, 15-16; 42:13-14, 16-18, 22; 44:12-13, 27; Matthaeus 24:7-8; Marcus 13:8; Luca 20:11).

Per "gladium," "famem," "pestem," et "bestiam" in illis locis similia significantur, quae hic per "romphaeam," "famem," "mortem," et "bestias terrae;" in Verbo enim est spiritualis Sensus in singulis, in quo "gladius" est destructio vitae spiritualis per falsa, "fames" est destructio vitae spiritualis per mala, "bestia terrae" est destructio vitae spiritualis per cupiditates falsi et mali, ac "pestis" et "mors" est plenaria consumptio, et sic damnatio.

2. Quod "fames" significet ignorantiam cognitionum veri et boni oriundam ex defectu illarum in Ecclesia, constat etiam ex variis locis in Verbo (Ut Esaias 5:13; 8:19-22; Threni 2:19; 3 5:8-10; Amos 8:11-14; Hiob 5:17, 20; et alibi).

3. Quod "fames" seu esuritio significet desiderium sciendi et intelligendi vera et bona Ecclesiae, patet ex his, (Esaias 8:21; 4 32:6; 49:10; 5 58:6-7; 1 Samuelis 2:4-5; Psalm. 33:18-19; Psalm. 34:10-11 (B.A. 9-10); Psalm. 37:18-19; Psalm. 107:8-9, 35-37; Psalm. 146:7; Matthaeus 5:6; 25:35, 37, 44; Luca 1:53; Johannes 6:35; et alibi).

Footnotes:

1. polluisti pro "polluistis"

2. v. pro "vi."

3. 19 pro "9"

4. 21 pro "10"

5. 10 pro "16"

  
/ 962  
  

The Bible

 

Ezechiel 5

Study

   

1 Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum, radentem pilos, et assumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam, et assumes tibi stateram ponderis et divides eos.

2 Tertiam partem igni combures in medio civitatis, juxta completionem dierum obsidionis, et assumes tertiam partem, et concides gladio in circuitu ejus : tertiam vero aliam disperges in ventum, et gladium nudabo post eos.

3 Et sumes inde parvum numerum, et ligabis eos in summitate pallii tui :

4 et ex eis rursum tolles, et projicies eos in medio ignis, et combures eos igni, et ex eo egredietur ignis in omnem domum Israël.

5 Hæc dicit Dominus Deus : Ista est Jerusalem : in medio gentium posui eam, et in circuitu ejus terras.

6 Et contempsit judicia mea, ut plus esset impia quam gentes, et præcepta mea ultra quam terræ quæ in circuitu ejus sunt : judicia enim mea projecerunt, et in præceptis meis non ambulaverunt.

7 Idcirco hæc dicit Dominus Deus : Quia superastis gentes quæ in circuitu vestro sunt, et in præceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, et juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt non estis operati,

8 ideo hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, et ipse ego faciam in medio tui judicia in oculis gentium :

9 et faciam in te quod non feci, et quibus similia ultra non faciam, propter omnes abominationes tuas.

10 Ideo patres comedent filios in medio tui, et filii comedent patres suos : et faciam in te judicia, et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum.

11 Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus, nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in cunctis abominationibus tuis, ego quoque confringam, et non parcet oculus meus, et non miserebor.

12 Tertia pars tui peste morietur, et fame consumetur in medio tui, et tertia pars tui in gladio cadet in circuitu tuo : tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam, et gladium evaginabo post eos.

13 Et complebo furorem meum, et requiescere faciam indignationem meam in eis, et consolabor : et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis.

14 Et dabo te in desertum, et in opprobrium gentibus quæ in circuitu tuo sunt, in conspectu omnis prætereuntis :

15 et eris opprobrium et blasphemia, exemplum et stupor in gentibus quæ in circuitu tuo sunt, cum fecero in te judicia in furore, et in indignatione, et in increpationibus iræ.

16 Ego Dominus locutus sum : quando misero sagittas famis pessimas in eos, quæ erunt mortiferæ, et quas mittam ut disperdam vos : et famem congregabo super vos, et conteram in vobis baculum panis :

17 et immittam in vos famem et bestias pessimas, usque ad internecionem : et pestilentia et sanguis transibunt per te, et gladium inducam super te. Ego Dominus locutus sum.