From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #231

Study this Passage

  
/ 962  
  

231. (Vers. 3.) "Et Sedens erat similis aspectu lapidi Jaspidi et Sardio," significat apparentiam Divinae Sapientiae et Divini Amoris Domini in ultimis. - "Lapis" in Verbo significat verum in ultimis, et "lapis pretiosus" verum pellucens a bono (915). Sunt bini colores reliquorum fundamentales in mundo spirituali, color albus et color ruber. Color albus trahit suam originem ex Luce Solis in Caelo, ita ex Luce spirituali, quae est candida; et color ruber trahit suam originem ex Igne Solis ibi, ita ex Luce caelesti, quae est flammea. Angeli spirituales, quia in veris sapientiae sunt ex Domino, in Luce illa candida sunt, quare vestiti sunt albo; et Angeli caelestes, quia in bonis amoris sunt a Domino, in Luce illa flammea sunt, quare vestiti sunt rubro; inde sunt bini illi colores etiam in lapidibus pretiosis in Caelo, ubi in multa copia sunt. Ex eo est, quod lapides pretiosi in Verbo significent talia quae vel Veri sapientiae sunt, vel Boni amoris; et quod "Jaspis," quia candet, significet illa quae Veri sapientiae sunt; et "Sardius," quia rubescit, illa quae Boni amoris sunt. Quod lapides illi significent apparentiam Divinae Sapientiae et Divini Amoris in ultimis, est quia omnes lapides pretiosi in Caelo originem ducunt ex ultimis Verbi, ac pellucentiam ex spirituali Sensu ultimorum ibi; quod ita sit, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 44, 45; ultima Verbi sunt vera et bona Sensus literae ejus. Quod haec origo lapidum pretiosorum sit in Caelo, aegre potest credi ab aliquo in nostro mundo, quia nescit quod omnia quae existunt in mundo spirituali - sint correspondentiae, et quod inde suam originem spiritualem trahant omnia quae existunt in mundo naturali; quod inde origo lapidum pretiosorum in Caelo sit, datum mihi est scire ex loquela cum angelis, et quoque videre oculis, sed formatio illorum est a Solo Domino. Colores autem nigri trahunt suam originem ex Inferno, qui etiam sunt bini; unus oppositus albo (haec nigredo est apud illos qui falsificaverunt vera Verbi), alter oppositus rubro (haec nigredo est apud illos qui adulteraverunt bona Verbi); haec nigredo est diabolica, illa autem satanica. Quid "jaspis" et "sardius" significant, in explicatione capitis 21:11, 18-20, plura videantur.

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra #46

Study this Passage

  
/ 118  
  

46. (iv.) Quod sensus litterae Verbi significetur per aulaea et vela Tabernaculi.- Per tabernaculum repraesentatum est caelum et ecclesia; quare forma ejus a Jehovah super monte Sinai ostensa est. Inde per omnia quae in tabernaculo erant, quae erant candelabrum, altare aureum pro suffitu, et mensa super qua panes facierum, repraesentata et inde significata sunt sancta caeli et ecclesiae; ac per sanctum sanctorum, ubi erat arca foederis, repraesentatum et inde significatum est intimum caeli et ecclesiae; et per ipsam Legem inscriptam binis tabulis lapideis, et inclusam arcae, significatus est Dominus quoad Verbum. Nunc quia externa trahunt suam essentiam ab internis, et haec et illa ab intimo, quod ibi erat Lex, ideo sancta Verbi per omnia tabernaculi etiam repraesentata et significata sunt. Inde sequitur quod per ultima tabernaculi, quae erant aulaea et vela, ita tegumenta et continentia, significata sint ultima Verbi, quae sunt vera et bona sensus litterae ejus. Quia illa significata sunt, ideo

Omnia aulaea et vela facta sunt ex xylino intertexto, et hyacinthino et purpura, et coccineo dibapho, cum cherubis (Exodus 26:1, 31, 36).

Quid per tabernaculum, et per omnia quae in illo erant, in genere et specie repraesentatum et significatum est, in Arcanis Caelestibus super illo capite Exodi explicatum est; et ibi ostensum, quod per aulaea et vela repraesentata sint externa caeli et ecclesiae, ita quoque externa Verbi; tum quod per "xylinum" seu "byssinum" significatum sit verum ex origine spirituali, per "hyacinthinum" verum ex origine caelesti, per "purpuram bonum caeleste, per "coccineum dibaphum" bonum spirituale, et per "cherubos" custodiae interiorum Verbi.

  
/ 118