From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #225

Study this Passage

  
/ 962  
  

225. CAPUT IV.

1. POST haec vidi, et ecce ostium apertum in Caelo: et vox prima quam audivi, instar tubae loquentis mecum, dicebat, Ascende huc, et ostendam tibi quae Oportet fieri posthac.

2. Et statim factus Sum in Spiritu, et ecce Thronus positus in Caelo, et super Throno Sedens.

3. Et Sedens erat similis aspectu lapidi Jaspidi et Sardio, et Iris Circuitus Throni similis aspectu Smaragdo.

4. Et Circum Thronum throni viginti et quatuor, et Super thronis vidi Viginti et quatuor Seniores sedentes, circumamictos vestibus albis, et habebant super capitibus suis coronas aureas.

5. Et e Throno prodibant fulgura et tonitrua et voces; et septem Lampades ignis ardentes coram Throno, quae sunt septem Spiritus Dei.

6. Et in conspectu Throni Mare vitreum simile crystallo. Et in medio Throni et Circum Thronum quatuor Animalia plena oculis ante et retro.

7. Et Animal primum simile Leoni, et secundum Animal simile Vitulo, et tertium Animal habens faciem sicut Homo, et quartum Animal simile Aquilae Volanti.

8. Et quatuor Animalia, singula per Se, habebant alas sex in circuitu, et intus plenae erant oculis, et requiem non habebant die et nocte, dicentia, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Omnipotens, Qui Fuit et Qui Est et Qui Venturus.

9. Et cum dederunt Animalia gloriam et honorem, et gratiarum actionem Sedenti super Throno, Viventi in saecula saeculorum,

10. Procidebant Viginti et quatuor Seniores coram Sedente super Throno, et adorabant Viventem in saecula saeculorum, et abjiciebant coronas suas coram Throno, dicentes,

11. Dignus es, Domine, accipere gloriam et honorem et potestatem, quia Tu creasti Omnia, et per Voluntatem Tuam sunt et creata sunt.

SENSUS SPIRITUALIS.

CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.

AGITUR DE ORDINATIONE ET PRAEPARATIONE OMNIUM IN CAELO AD JUDICIUM, QUOD FUTURUM EST EX VERBO ET SECUNDUM ILLUD: TUM DE AGNITIONE QUOD DOMINUS SIT SOLUS JUDEX.

CONTENTA SINGULORUM VERSUUM.

1. "Post haec vidi, et ecce ostium apertum in Caelo," significat manifestationem de ordinatione Caelum ad Ultimum Judicium a Domino, futurum secundum Divina Ipsius vera in Verbo (225); et vox prima quam audivi instar tubae loquentis mecum, dicebat, Ascende huc," significat influxum Divinum, et inde elevationem, mentis, et tunc manifestam perceptionem (226); "et ostendam tibi quae oportet fieri posthac," significet revelationes de futuris ante Ultimum Judicium, et de illo, et post illud (227).

2. Et statim factus in spiritu," significat quod immissus sit in statum spiritualem, in quo manifeste apparent illa quae in Caelo existunt (228); "et ecce Thronus positus," significat Judicium in forma repraesentativa (229); "et super Throno Sedens," significat Dominum, (11, 230).

3. Et Sedens erat similis aspectu lapidi Jaspidi et Sardio," significat apparentiam Divinae Sapientiae et Divini Amoris Domini in ultimis (231); "et Iris circuitus Throni similis aspectu Smaragdo," significat apparentiam illorum etiam circum Dominum (232).

4. "Et circum Thronum throni viginti et quatuor, et super thronis vidi viginti et quatuor Seniores sedentes," significat ordinationem omnium in Caelo act (ultimum) judicium (233); circumamictos vestibus albis," significat ex Divinis veris Verbi, (11, 234); "et habebant super capitibus suis coronas aureas," significat quae sunt sapientiae ex amore (235).

5. "Et e Throno prodibant fulgura et tonitrua et voces," significata Domino illustrationem, perceptionem et instructionem (236); "et septem lampades ignis (ardentes) coram Throno, quae sunt septem Spiritus Dei," (significat inde Novam Ecclesiam in Caelo et in Terra a Domino per Divinum Verum ab Ipso procedens (237).

6. ("Et in conspectu Throni Mare vitreum simile crystallo,") significat Novum Caelum ex Christianis(, qui in communibus veris erant ex Sensu literae Verbi) (238); "et in medio Throni et circum Thronum quatuor Animalia," significat Verbum Domini a primis in ultimis, et custodias ejus (239); "plena oculis ante et retro," significat Divinam Sapientiam inibi (240).

7. "Et Animal primum simile Leoni," significat Divinum Verum Verbi quoad potentiam (241); "et secundum Animal simile Vitulo," significat Divinum Verum Verbi quoad affectionem (242); "et tertium Animal habens faciem sicut Homo," significat Divinum Verum Verbi quoad sapientiam (243); "et quartum Animal simile Aquilae volanti," significat Divinum Verum Verbi quoad cognitiones, et inde intellectum (244).

8. "Et quatuor Animalia, singula per se, habebant alas sex in circuitu," significat Verbum quoad potentias et quoad custodias ejus (245); "et lotus plenae erant oculis," significat Divinam Sapientiam in Verbo in Sensu naturali ex Sensu spirituali et caelesti ejus (246); "et requiem non habebant die et nocte, dicentia, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Omnipotens," significat quod Verbum continue doceat Dominum, et quod ille Solus Deus sit, et inde quod Solus colendus sit (247); "Qui Fuit et Qui Est et Qui Venturus," significat Dominum (248).

9. "Et cum dederunt Animalia gloriam et honorem et gratiarum actionem Sedenti super Throno," significat quod Verbum addicet omne Verum et omne Bonum et omnem Cultum Domino judicaturo (249); "Viventi in saecula saeculorum," significat quod Dominus Solus sit Vita, et ab Ipso Solo vita aeterna (250);

10. "Procidebant viginti et quatuor Seniores coram Sedente super Throno, et adorabant Viventem in saecula saeculorum," significat humiliationem omnium in Caelo coram Domino (251); "et abjiciebant coronas suas coram Throno," significat agnitionem quod sapientia illorum ab Ipso Solo sit (252);

"Dicentes," 11. "Dignus es, Domine, accipere gloriam et honorem et potestatem," significat confessione" quod Domino, quia est Divinum verum et Divinum Bonum, sit Regnum ex merito et justitia (253); "quia Tu creasti omnia, et per Voluntatem Tuam sunt et creata sunt," significat quod omnia Caeli et Ecclesiae et Divino Amore Domini per Divinam Sapientiam (Ipsius), seu ex Divino Bono per Divinum Verum, quod etiam est Verbum, facta et formata sint, et quod homines reformentur et regenerentur (254).

EXPLICATIO.

(Vers. 1.) "Post haec vidi, et ecce ostium apertum in Caelo," significat manifestationem de ordinatione caelorum ad Ultimum Judicium a Domino, futurum secundum Divina Ipsius vera in Verbo. - Per "ostium apertum" cum de Caelo, significatur intromissio, ut supra (176); hic etiam manifestatio, quia dicit, "Vidi et ecce;" et quia tunc visa sunt quae in hoc capite memorantur, quae sunt de ordinatione Caelorum ad Ultimum Judicium a Domino, futurum secundum Divina Ipsius vera in Verbo, ideo per "Vidi (et) ecce ostium apertum in Caelo," significatur manifestatio de illis.

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #226

Study this Passage

  
/ 962  
  

226. "Et vox prima, quam audivi, instar tubae loquentis me cum, dicebat, Ascende hoc," significat influxum Divinum, et inde elevationem mentis, et tunc manifestam perceptionem. - Quod "vox," cum e Caelo auditur, sit Divinum Verum influens, videatur supra (37, 50), ita influxus Divinus; et quod per "vocem instar tubae" significetur perceptio manifesta, etiam supra (37); et per "ascende huc" significatur elevatio mentis, nam in spirituali mundo, quo altius quis ascendit, eo in puriorem lucem venit, per quam intellectus per gradus aperitur, hoc est, mens elevatur; quare etiam sequitur, quod tunc factus sit in spiritu, per quod intelligitur quod immissus in statum spiritualem, in quo manifeste apparent illa quae in Caelis sunt. Quod vox illa audita sit "instar tubae," est quia agitur de Ordinatione Caelorum ad Ultimum Judicium; et voces sicut tubae audiuntur in Caelo, cum convocationes et ordinationes fiunt; quare etiam apud filios Israelis, apud quos omnia fuerunt repraesentativa Caeli et Ecclesiae, statutum fuit,

Ut Tubae ex argento conficerentur, et quod filii Aharonis illis clangerent ad convocationes, ad profectiones, in diebus laetitiae, in festis, in principiis mensium, super sacrificiis, ad memoriale, et ad bellum, (Numeri 10:1-10). 1

Sed de "tubis" et de "clangore" per illas, in explicatione capitis octavi, ubi de septem Angelis, quibus datae sunt septem tubae, dicetur.

Footnotes:

1. 1-10 pro "1 ad 11"

  
/ 962