From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #219

Study this Passage

  
/ 962  
  

219. "Intrabo ad illum, et caenabo cum illo, et ille Mecum," significat quod Dominus conjungat Se illis et illos Sibi. - "Intrare et caenare cum illo," significat Se illi conjungere; et quia erit reciprocum ut sit conjunctio, dicitur etiam, "et ille Mecum." Quod conjungi per "intrare et caenare," significetur, patet a Sacra Caena a Domino instituta, per quam fit praesentia Domini apud illos qui audiunt vocem Ipsius, hoc est, qui credunt Verbo, sed conjunctio apud illos qui vivunt secundum Verbum; vivere secundum Verbum est paenitentiam agere, et credere in Dominum. Dicitur "caenare," et "Caena" Domini, quia caena fit vesperi, et per "vesperam" significatur ultimum tempus Ecclesiae; quare cum Dominus abivit e mundo, et tunc ultimum tempus Ecclesiae fuit, caenavit cum discipulis, ac instituit Sacramentum Caenae: quod "vespera" significet ultimum tempus Ecclesiae veteris, ac "mane" primum Ecclesiae novae, videatur supra (151). 1

Footnotes:

1. 151 pro "13"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #151

Study this Passage

  
/ 962  
  

151. (Vers. 28.) "Et dabo illi stellam matutinam," significat intelligentiam et sapientiam tunc. - Quod per "stellas" significentur cognitiones boni et veri, videatur supra (51); et quia per illas est intelligenti a et sapientia, ideo hae per "stellam matutinam" significantur. Quod dicatur "stella matutina," est quia intelligenti a et sapientia illis a Domino dabitur, cum venturus est ad instaurandum Novam Ecclesiam, quae est Nova Hierosolyma; nam dicit, "Quod habetis, retinete donec venio," (vers. 25), per quae significatur, ut retineant pauca illa vera quae sciunt de charitate et ejus fide ex Verbo, et secundum illa vivant, usque dum fit Novum Caelum et Nova Ecclesia, quae sunt Adventus Domini (145). Quod dicatur "stella matutina," est quia per "matutinum" seu mane significatur Adventus Domini, quando Nova Ecclesia: quod hoc intelligatur per "Mane" in Verbo, patet a sequentibus locis:

"Usque ad Vesperam et Mane bis mille trecenta; tunc justificabitur Sanctum: visio Vesperae et Mane, veritas est," (Daniel 8:14, 26);

"Ad me clamans e Seir, custos, custos, quid de nocte; dixit custos, venit Mane, etiamque nox," (Esaias 21:11-12);

per "Vesperam" et "Noctem" significatur ultimum tempus Ecclesiae veteris, et per "Mane" primum tempus Ecclesiae novae.

"Venit finis, venit Mane super te, habitator terrae; ecce dies venit, exivit Mane," (Ezechiel 7:6-7, 10);

"Jehovah in Mane, in Mane judicium Suum dabit in lucem, nec deerit," (Zephanias 3:5);

"Deus in medio ejus, adjuvabit eam Deus cum spectat Mane," (Psalm. 46:6 (B.A. 5));

"Exspectavi Jehovam; exspectat anima mea Dominum a custodientibus Mane; custodientes Mane, quia plurima cum Ipso redemptio, et Ille redimet Israelem," (Psalm. 130:5-8); et alibi.

Per "Mane" in his locis intelligitur Adventus Domini, cum Ipse in mundum venit, et novam Ecclesiam instauravit; similiter nunc: et quia Solus Dominus dat illis, qui e Nova Ipsius Ecclesia erunt, intelligentiam et sapientiam, et omnia quae Dominus dat sunt Ipse quia sunt Ipsius, ideo dicit Dominus, quod Ipse sit "Stella matutina;"

"Ego sum Radix et Genus Davidis, Stella illa Splendida et Matutina," (Apocalypsis 22:16);

vocatur etiam "Mane" in 2 Samuelis:

"Dixit Deus Israelis, mihi locuta est Petra Israelis, Ille sicut Lux Mane, Mane sine nubibus," (23:3-4).

  
/ 962