From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #218

Study this Passage

  
/ 962  
  

218. "Si quis audiverit vocem Meam, et aperuerit (ostium)," significat qui credit Verbo et vivit secundum illud. - "Audire vocem" est credere Verbo, nam Divinum verum Verbi est "vox Jehovae (37, 50); et "aperire ostium" est vivere secundum illud, quoniam non aperitur ostium, et recipitur Dominus, per solum audire vocem, sed per vivere secundum illam; dicit enim Dominus,

"Qui habet praecepta Mea et facit illa, ei manifestabo Me Ipsum, et ad illum veniam, et mansionem apud illum faciam," (Johannes 14:21-24).

Quod homo aperire debeat ostium sicut a se, fugiendo mala ut peccata et faciendo bona, in Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma ostensum est; et quod ita sit, patet etiam a verbis Domini hic, "si quis aperuerit;" tum a verbis Ipsius, Luca 12:36.

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #37

Study this Passage

  
/ 962  
  

37. "Et audivi post me vocem magnam tanquam tubae," significat perceptionem manifestam Divini Veri e Caelo revelati. -" Vox magna," dum e Caelo auditur, significat Divinum Verum, de qua sequitur; quod audita sit "tanquam tubae," est quia cum Divinum Verum e Caelo delabitur, quandoque ita auditur ab Angelis Ultimi Caeli, et tunc manifeste percipitur; inde est, quod per "vocem tanquam tubae," significetur manifesta perceptio: praeterea de Significatione "tubae," videbitur infra (397, 519). Quod "Vox magna," dum e Caeli auditur, significet Divinum Verum patet ex his locis:

"Vox Jehovae super aquis: Vox Jehovae in virtute: Vox Jehovae cum honore: Vox Jehovae frangens cedros: Vox Jehovae incidens ut flamma ignis: Vox Jehovae trepidare facit desertum; Vox Jehovae parturire facit cervas," (Psalm. 29:3-9);

"Regna terrae psallite Domino, ecce dabit in Voce Sua Vocem roboris," (Psalm. 68:33-34 (B.A. 32-33));

"Jehovah edidit Vocem Suam coram Exercitu, quia innumerus (qui) facit Verbum Ipsius," (Joel 2:11);

"Jehovah ex Hierosolyma dabit Vocem Suam," (Joel 4:16 (B.A. 3:16)); 1

et quia "Vox" significat Divinum Verum ex Domino, ideo Dominus dixit, quod Oves Vocem Ipsius audiant; quod sciant Vocem Ipsius; etiam "Alias Oves habeo, quas oportet Me adducere, et Vocem Meam audient; Oves Meae Vocem Meam audiunt, et Ego cognosco illas, et sequuntur Me," (Johannes 10:3-4, 16, 27);

et alibi:

"Venit hora, quando mortui audient Vocem Filii Hominis, et qui audiunt, vivent," (Johannes 5:25);

"Vox" hic est Divinum Verum Domini ex Verbo Ipsius.

Footnotes:

1. 4:16, pro "4:6"

  
/ 962