From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #217

Study this Passage

  
/ 962  
  

217. (Vers. 20.) "Ecce sto ad januam et pulso," significat quod Dominus unicuique praesens sit in Verbo, ac ibi instet quod recipiendus sit, ac doceat quomodo. - His similia dicuntur a Domino apud Lucam:

"Vos similes eritis hominibus exspectantibus Dominum suum, quando reversurus est a nuptiis, ut cum venerit et pulsa" erit, statim aperiant Illi," (12:36).

Quod "janua" significet admissionem et introitum, videatur supra (176).

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #176

Study this Passage

  
/ 962  
  

176. "Ecce dedi coram te ostium apertum," significat quod illis qui in veris ex bono a Domino sunt, Caelum apertum sit. - Quod per "ostium apertum" significetur intromissio, patet: quod illis, qui ab Ecclesia in Philadelphia sunt, dicatur ostium esse apertum, est quia per eam Ecclesiam intelliguntur in veris ex bono a Domino sunt, et Dominus aperit illis Caelum. Sed de hac re aliquid non prius notum dicetur: Solus Dominus est Deus Caeli et Terrae, (Matthaeus 28:18); quare qui non Ipsum directe adeunt, non vident viam ad Caelum, et inde nec inveniunt januam, et si forte ad illam admittuntur, est illa clausa, et pulsanti non aperitur. In mundo spirituali sunt actualiter Viae quae ducunt ad Caelum, et sunt hic et ibi Portae, et illi qui ad Caelum a Domino ducuntur, eunt vias illuc tendentes, ac intrant per portas: quod Viae ibi sint, videatur in Opere de Caelo et Inferno 479, 534, 590; quod etiam Portae (429, 430, 583, 584); omnia enim quae in Caelis conspiciuntur, correspondentiae sunt, inde etiam Viae et Portae; nam Viae correspondent veris, et inde significant illa; ac Portae correspondent introitui, et inde significant illum. Quoniam Solus Dominus ducit hominem ad Caelum, et aperit ostium, ideo vocat Se "Viam" et quoque "Ostium;" "Viam" apud Johannem:

"Ego sum Via, Veritas et Vita," (14:6);

"Ostium" apud eundem:

"Ego sum Ostium ovium; per Me si quis introiverit, salvabitur," (10:7, 9).

Quoniam et viae et ostia sunt in spirituali mundo, ac spiritus angelici actualiter eunt vias, et intrant per ostia dum in Caelum, ideo saepius in Verbo dicuntur "ostia," "portae" et "januae," et per illa significatur introitus; ut in his locis:

"Attollite Portae capita vestra, attollite Ostia mundi, ut ingrediatur Rex gloriae," (Psalm. 24:7, 9);

"Aperite Portas, ut ingrediatur gens justa faciens fidelitates," (Esaias 26:2);

Ingressae sunt quinque virgines prudentes ad nuptias, et Ostium clausum est: et venerunt quinque virgines stultae et pulsarunt, sed non aperiebatur, (Matthaeus 25:10-12);

Jesus dixit, "Certate intrare per angustam Portam, quia multi quaerent intrare, et non poterunt," (Luca 13:24); 1 praeter alibi.

Quia "Ostium" significat introitum, et "Nova Hierosolyma" Ecclesiam ab illis qui in veris ex bono a Domino sunt, ideo describitur Nova Hierosolyma etiam quoad Portas, super quibus Angeli, et dicitur quod non claudentur, (Apocalypsis 21:12-13, 25).

Footnotes:

1. 24 pro "24, 25"

  
/ 962