209. "Et miser et pauper," significat quod sint absque veris et bonis. - Per "miseros" et "pauperes" in Sensu spirituali Verbi, intelliguntur qui absque cognitionibus veri et boni sunt, illi enim spiritualiter miseri et pauperes sunt. Intelliguntur etiam per illos in sequentibus locis:
"Ego Miser et Pauper Domine, memento mei," (Psalm. 40:18 (B.A. 17); Psalm. 70:6 (B.A. 5))
"Inclina Jehovah aurem Tuam, et responde, quia Miser et Pauper ego," (Psalm. 86:1);
"Gladium nudant impii, et tendunt arcum suum, ad dejiciendum Miserum et Pauperem," (Psalm. 37:14); 1
"Impius persecutus est Miserum et Pauperem, ac dejectum corde ad interficiendum," (Psalm. 109:16);
"Deus judicabit Miseros populi, servabit filios Pauperum: liberabit Pauperem clamantem et Miserum," (Psalm. 72:4, 12-13);
"Jehovah eripit miserum a validiori ipso, et Pauperem a spoliantibus illum," (Psalm. 35:10);
"Impius facinora consulit ad perdendum Miseros per verba mendacii, quando etiam loquitur Pauper judicium," (Esaias 32:7); 2
"Habebunt Miseri in Jehovah gaudium, et Pauperes hominum in Sancto Israelis exultabunt," (Esajas 29:19); 3
"Beati Pauperes spiritu quia eorum est Regnum Caelorum," (Matthaeus 5:3).
(Praeter alibi, ut Esaias 10:2; Jeremias 22:16; Ezechiel 16:49; 18:12; 22:29; Amos 8:4; Psalm. 9:19 (B.A. 18); Psalm. 69:33-34 (B.A. 32-33) Psalm. 74:21; Psalm. 109:22; 4 140:13 (B.A. 12) Deuteronomius 15:11; 24:14; Luca 4:13, 21, 23).
Per "miseros" et "pauperes" intelliguntur praecipue qui non in cognitionibus veri et boni sunt, et tamen desiderant illas, quoniam per "divites" intelliguntur qui cognitiones veri et boni possident (206).
Footnotes: